Commentarius in Evangelium Matthaei 31.2.1
Divinitati Christi tristitiam, metum, etc., tribuentium opinio confutatur. --Aliquorum ea opinio est, quod cadere propter se moestitudo in Deum potuerit, eumque futurae passionis metus fregerit: quia dixerit, Tristis est anima mea usque ad mortem (v. 38) ; et illud, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (v. 39) ; et rursum, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (v. 41) ; et ad postremum bis idipsum, Pater, si non potest hic calix transire, nisi illum bibam, fiat voluntas tua (v. 42) .
PL 9, 1066Bキリストの神性に悲しみや恐れなどを帰する者たちの見解は論駁される。――ある者たちの見解では、神に、彼自身のゆえに悲しみが降りかかりえたのであり、来たるべき受難への恐れが彼を打ち砕いたというのである。彼が、「私の魂は死ぬほどに悲しい」と言い(マタイ26:38)、また、「父よ、もし可能なら、この杯が私から過ぎ去るように」と言い(マタイ26:39)、さらにまた、「霊は確かに燃えているが、肉は弱い」と言い(マタイ26:41)、そして最後に、二度、同じことを、「父よ、もしこの杯が、私がそれを飲まなければ過ぎ去りえないのなら、汝の意志が成るように」と言ったからである(マタイ26:42)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 31.2.2
Volunt enim ex infirmitate corporis aerumnam Spiritui adhaerere: ac si virtutem illam incorruptae substantiae, imbecillitatis suae sorte assumptio carnis infecerit, et aeternitas naturam fragilitatis acceperit.
PL 9, 1066C彼らは、体の弱さから、苦難が霊にも付着すると主張する。あたかも、肉を取ったことが、朽ちることのない実体のあの力を、自らの弱さという定めによって染め、永遠が脆さの本性を受け取ったかのようにである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 31.2.3
Quae si ad metum tristis est, si ad dolorem infirma, si ad mortem trepida; jam et corruptioni subdita erit, et incidet in eam totius infirmitatis affectio.
PL 9, 1066Cもしそれが、恐れに対して悲しみ、苦痛に対して弱く、死に対して怯えるのであれば、すでに朽ちることに服しており、あらゆる弱さの情態がそこに入り込むことになろう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 31.2.4
Erit ergo quod non erat, de angore moesta, de timore sollicita, de dolore perterrita: ac sic aeternitas demutata in metum, si potest esse quod non erat, potuit perinde hoc quod in ea est aliquando non esse.
PL 9, 1066Cそうなれば、それは以前そうでなかったものとなるであろう。すなわち、苦悶に憂え、恐れに気を病み、苦痛に怯えるものとなる。こうして永遠が恐れへと変わり、以前そうでなかったものになりうるのであれば、いまそのうちにあるものが、いつかなくなることもありえたはずである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 31.2.5
Deus autem sine mensura temporum semper est: et qualis est, talis aeternus est. Aeternitas autem in infinito manens, ut in his quae fuerant, ita in illis quae consequentur extenditur: semper integra, incorrupta, perfecta, praeter quam nihil, quod esse possit, extrinsecus sit relictum.
PL 9, 1066Cしかし神は、時の尺度なしに常にあり、いかなるものであれ、そのようなものとして永遠である。永遠は無限のうちにとどまり、過去にあったものにおいても、そのあとに続くものにおいても延び広がる。つねに欠けなく、朽ちず、完全であり、それを除けば、存在しうるもので外側に残されているものは何もない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 31.2.6
Non ipsa in aliquo, sed intra eam cuncta: potens ita largiri nobis ipsa quod suum est, ut sibi nihil de eo quod sit largita decedat.
PL 9, 1066Dそれ自身はいかなるもののうちにもなく、万物がそのうちにある。自らのものを我々に惜しみなく与えることができ、しかも、与えたものから、自らには何も減らないのである。