ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput I, Caput III 第I章 第III章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 921A · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 1.3.1

1

In eos qui nolunt Mariam virginem permansisse.-- Generationis autem ratio simplex est. Nam conceptum ex Spiritu sancto, natum ex Maria virgine, omnium opus prophetarum est.

PL 9, 921A

マリアがおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕のままであったことを望まない者たちに対して。――誕生の理は単純である。聖なる霊から宿り、おとめマリアから生まれたということは、すべての預言者の営みだからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 1.3.2

2

Sed plures irreligiosi, et a spiritali doctrina admodum alieni, occasionem ex eo occupant turpiter de Maria opinandi, quod dictum sit, Priusquam convenirent, inventa est in utero habens (Matth. I, 18) : et illud, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Ibid. 20) : et illud, Non cognovit eam donec peperit (Ibid. 25) ; non recordantes desponsatam fuisse, et dictum hoc Joseph volenti eam abjicere; quia justus ipse nollet in eam lege decerni.

PL 9, 921A

しかし多くの不敬虔な者、霊的な教えからまったく疎遠な者が、「彼らが一緒になる前に、彼女は身ごもっていることが分かった」(マタイ1:18)、また「汝の妻マリアを迎えることを恐れるな」(マタイ1:20)、また「彼女を知らなかった、子を産むまでは」(マタイ1:25)と言われていることから、マリアについて恥ずべき臆測をする口実をつかむ。彼らは、彼女が婚約していたこと、そしてこの言葉が、彼女を捨てようと望んだヨセフに語られたこと、また彼自身は義人であって、彼女について律法によって裁くことを望まなかったことを、思い出さないのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 1.3.3

3

Igitur ne qua de partu ejus ambiguitas existeret, ipse concepti ex Spiritu sancto Christi testis assumitur: dehinc quia desponsata esset, in conjugem recipitur. Cognoscitur itaque post partum id est, transit in conjugis nomen. Cognoscitur enim, non admiscetur.

PL 9, 921B

それゆえ、彼女の出産について何の曖昧さも生じないよう、ヨセフ自身が、聖なる霊から宿ったキリストの証人として立てられる。次に、婚約していたので、妻として迎えられる。したがって出産のあとに「知られる」、すなわち妻という名に移る。知られるのであって、交わるのではない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 1.3.4

4

Denique cum transire Joseph ad Aegyptum admonetur, ita dicitur: Accipe puerum et matrem ejus; et, Revertere cum puero et matre ejus (Matth. II, 13 et 20) ; et rursum in Luca (Luc. II, 33, juxta graec.) : Et erat Joseph et mater ejus.

PL 9, 921B

実際、ヨセフがエジプトに渡るよう告げられるときは、こう言われている。「その子とその母を連れよ」、また「その子とその母とともに帰れ」(マタイ2:13、20)。またルカにおいても、「ヨセフとその母はいた」と言われている(ルカ2:33、ギリシア語本文による)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 1.3.5

5

Et quotienscumque de utroque fit sermo, mater potius Christi, quia id erat; non uxor Joseph est nuncupata, quia non erat. Sed haec quoque ab angelo ratio servata est: ut cum desponsatam cum justo Joseph significabat, conjugem nuncuparet.

PL 9, 922A

また二人について語られるたびに、彼女はヨセフの妻ではなく、キリストの母と呼ばれている。前者はそうであったからであり、後者はそうではなかったからである。しかし天使も次のような理を守った。義人ヨセフと婚約していたことを示すときには、「妻」と呼んだのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 1.3.6

6

Nam ita ait: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Ergo et conjugis nomen sponsa suscepit, et post partum in conjugem recognita tantum Jesu mater ostenditur: ut quemadmodum justo Joseph deputaretur ejusdem Mariae in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matre virginitas.

PL 9, 922A

こう言っているからである。「ダビデの子ヨセフよ、汝の妻マリアを迎えることを恐れるな」。かくして、婚約した女は妻という名を受けたが、出産ののち妻として認められてからは、ただイエスの母とのみ示される。それは、同じマリアの童貞のうちにある婚姻が義人ヨセフに帰せられるのと同じように、イエスの母としての彼女の童貞もまた尊ぶべきものとして示されるためである。