Commentarius in Evangelium Matthaei 32.2.1
Qui gladio utens gladio peribit. -- Unus autem ex his, qui erant cum eo gladium exserens, servo principis sacerdotum aurem abscidit: eique Dominus ait: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui gladio utuntur, gladio peribunt (Matth. XXVI, 51, 52) .
PL 9, 1070C剣を用いる者は剣によって滅びる。――「彼とともにいた者の一人が、剣を抜いて、祭司長の僕の耳を切り落とした。すると主は彼に言った、『汝の剣を元の所に戻せ。剣を用いる者はみな、剣によって滅びるからである』」(マタイ26:51、52)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.2.2
Ergo hic ipse jam judicatus est, quia gladio utens gladio interibit? Sed non omnibus gladio utentibus mors solet esse per gladium. Nam plures aut febris aut alius accedens casus absumit, qui gladio aut judicii officio aut resistendi latronibus necessitate sint usi.
PL 9, 1071Aそれでは、この者自身は、すでに裁かれたのか。剣を用いる者は、剣によって滅びるというのだから。しかし、剣を用いるすべての者に、剣による死が起こるわけではない。裁きの務めのため、あるいは盗賊に立ち向かう必要のために剣を用いた者たちの多くを、熱病や、ほかの偶発の出来事が、滅ぼすからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.2.3
Igitur ab apostolo servo principis sacerdotum auricula desecatur: populo videlicet sacerdotio servienti, per Christi discipulum inobediens auditus exciditur, et ad capacitatem veritatis hoc quod erat inaudiens amputatur.
PL 9, 1071Aそれゆえ、使徒によって、祭司長の僕の耳が切り落とされる。すなわち、祭司職に仕える民において、キリストの弟子を通して、従わない聴覚が切り除かれ、真理を受け入れる余地のために、聞き入れなかったその部分が、切断されるのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.2.4
Turba autem omnis adversus Dominum gladiis armata processerat. Recondi gladium praecepit: quia eos non humano, sed oris sui gladio esset perempturus.
PL 9, 1071A群衆はみな、主に対して、剣で武装して進み出ていた。彼は剣を収めるよう命じた。彼らを、人間の剣によってではなく、自らの口の剣によって滅ぼそうとしていたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 32.2.5
Caeterum si secundum sententiam ejus omnis gladio utens, gladio perimeretur; recte ad necem eorum gladius exserebatur, qui eodem utebantur ad facinus.
PL 9, 1071Aさもなければ、もし彼の宣告どおり、剣を用いる者がみな剣によって殺されるのだとしたら、同じ剣を凶行のために用いていた者たちを殺すために、剣が抜かれたのは、正しいことであった。