ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XVIII, Caput VII 第XVIII章 第VII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1021A · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.7.1

1

Correptionis ordo in Judaeos a Deo servatus. -- Quod si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum, et reliqua (Ibid., 15) .

PL 9, 1021A

戒告の順序は、神がユダヤ人に対して守ったものである。――「もし汝の兄弟が汝に対して罪を犯したなら、行って、彼を戒めよ、云々」(マタイ18:15)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.7.2

2

Eum ordinem continendae charitatis nobis Dominus imposuit, quem ipse in conservando Israel tenuerat (Lev. XIX, 18) : jubet enim peccantem fratrem ab eo solo, in quem peccaverit, corripi atque objurgari.

PL 9, 1021A

主は我々に、愛を保つためのその順序を課したが、それは、主自身がイスラエルを守るうえで保っていたものである(レビ記19:18)。すなわち、罪を犯した兄弟は、罪を犯された当の相手だけによって戒められ、責められるよう命じているのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.7.3

3

Ipse enim sacrificantem diis alienis populum Judaicum, majestatis suae adventu, et toto praesentis potestatis terrore corripuit.

PL 9, 1021A

実際、主自身、異なる神々に生贄を捧げるユダヤの民を、その威厳の到来と、その場の権力の全き恐怖によって戒めた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.7.4

4

Et tum, cum idem populus Dei propinquantis adventum, extra montem licet positus, ferre non potuit, inobedienti etiam unum atque duos jussit adhiberi, ut in ore duum testium fides verbi ac veritas maneat: quia insolenti Israel lex et prophetae et Joannes est missus, testibusque istis ut peccare desineret conventus est, tertio ipso Domini adventu, tamquam coetu Ecclesiae inspectantis, admonitus est: frustraque habitis his objurgationibus, publicani aut ethnici vilitate negligitur.

PL 9, 1021A

そしてそのとき、同じ民が、山の外に置かれていたにもかかわらず、近づく神の到来に耐えられなかったので、主は、従わない者にもう一人か二人を加えるよう命じた。それは、二人の証人の口において、言葉の確かさと真理が保たれるためである。というのも、傲慢なイスラエルには、律法と預言者とヨハネが遣わされ、これらの証人によって、罪を犯すことをやめるよう、彼は呼び出されたからである。そして三度目に、主自身の到来によって、あたかも見守る教会の集まりによってのように、彼は戒められた。しかしこれらの叱責が無駄に終わったので、彼は徴税人あるいは異教徒のような卑しさのうちに放置される。