ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XVIII, Caput VI 第XVIII章 第VI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1020B · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.6.1

1

Ovis una errans, homo. Nonaginta novem non errantes, angeli. Horum numerus ex hominibus perficitur. --Atque ut ingentem esse in coelis laetitiam reditu humanae salutis ostenderet, comparationis posuit exemplum, ejus qui oves nonaginta novem in montibus reliquisset, et errantem unam requisisset: qua inventa plus gaudii sit, quam habebatur in nonaginta et novem conservatione laetitiae (Ibid., 12) .

PL 9, 1020B

迷える一匹の羊は人である。迷わなかった九十九匹は天使である。その数は人間によって満たされる。――そして、人間の救いの帰還によって天に大きな喜びがあることを示すために、主は比較の例を置いた。九十九匹の羊を山に残して、迷った一匹を探しに行った者の例であり、その羊を見つけたとき、九十九匹が無事であることに感じていた喜びよりも、いっそう大きな喜びがある、というのである(マタイ18:12)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.6.2

2

Ovis una, homo intelligendus est, et sub homine uno, universitas sentienda est. Sed in unius Adae errore omne hominum genus aberravit; ergo nonaginta novem non errantes, multitudo angelorum coelestium opinanda est, quibus in coelo est laetitia et cura salutis humanae.

PL 9, 1020B

一匹の羊は人と解されねばならず、一人の人のもとで、全体が意味されている。そして、ただ一人アダムの誤りのうちに、人類全体が迷った。したがって、九十九匹の迷わない羊は、天の天使たちの群れであると考えねばならず、彼らには天において、人間の救いについての喜びと配慮がある。

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.6.3

3

Igitur et quaerens hominem, Christus est; et nonaginta novem relicti, coelestis gloriae multitudo est: cui cum maximo gaudio errans homo in Domini corpore est relatus.

PL 9, 1020C

したがって、人を探す者はキリストであり、残された九十九匹は天の栄光の群れである。迷った人は、この群れのもとへ、最大の喜びとともに、主の体において連れ戻されたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.6.4

4

Merito igitur hic numerus per litteram et Abrahae additur et consummatur in Sara: ex Abram enim Abraham nuncupatur, et ex Sarai Sara accipit nomen. In uno enim Abraham omnes sumus: et per nos, qui unum omnes sumus, coelestis gloriae numerus explendus est.

PL 9, 1020C

それゆえ、この数が、文字によってアブラハムに加えられ、サラにおいて完成されるのは当然である。実際、アブラムからアブラハムと呼ばれ、サライからサラが名を受ける。実際、一人のアブラハムのうちに我々は皆であり、ひとつであるところの我々全員を通して、天の栄光の数が満たされねばならない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 18.6.5

5

Atque ideo et creatura omnis revelationem filiorum Dei exspectat: et ideo congemiscit et dolet, ut numerus, qui per alpha Abrahae additus est, et qui in alpha consummatus in Sara est, ad coelestem constitutionem incremento credentium impleatur.

PL 9, 1020C

そしてそれゆえ、あらゆる被造物は神の子らの啓示を待ち望み、ともにうめき、苦しむのである。それは、アブラハムにアルファによって加えられ、サラにおいてアルファのうちに完成された数が、信じる者たちの増加によって、天の構成へと満たされるためである。