Commentarius in Evangelium Matthaei 12.18.1
Contra Judaeos et Arianos. Christum qui colunt, sed Deum negant, pejores sunt quam qui ignorant. -- Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos: aut facite arborem malam, et fructus ejus malos, et reliqua (Matth. XII, 33) .
PL 9, 989Cユダヤ人とアリウス派に対して。キリストを崇めながら神を否定する者は、知らない者よりも悪い。――「汝らは、木を良いものとし、その実も良いものとするか、あるいは、木を悪いものとし、その実も悪いものとするかせよ」云々(マタイ12:33)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.18.2
Sermo se et in praesens exserit, et effert in futurum. Nam in praesens Judaeos refellit, qui cum intelligerent Christi opera ultra humanam esse virtutem, nollent tamen quod Dei sint confiteri.
PL 9, 990Aこの言葉は、現在に向かって現れるとともに、未来に向かっても及ぶ。現在においては、ユダヤ人を論駁する。彼らは、キリストの業が人間の力を超えていることを理解していながら、それが神のものであることを告白しようとしなかったのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.18.3
In futurum vero omnem fidei perversitatem coarguit, eorum scilicet, qui divinitatem et communionem paternae substantiae Domino detrahentes, in diversa haereseos studia efferbuerunt: neutrum facientes, nec inter gentes sub venia ignorationis habitantes, nec in veritatis cognitione versantes.
PL 9, 990Aしかし未来に向けては、あらゆる信仰の倒錯を責める。すなわち、主から神性と父の実体との共有を奪い取って、さまざまな異端の熱情に沸き立った者たちの倒錯である。彼らは、どちらのこともしていない。無知の赦しのもとで異邦人のあいだに住むのでもなく、真理の認識にとどまるのでもない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.18.4
Arborem se in corpore positum significat: quia per interiorem virtutis suae fecunditatem exeat ubertas omnis in fructus.
PL 9, 990A彼は、体に置かれた自らを木であると意味している。自らの力の内的な豊かさを通して、あらゆる豊饒が実へと出て行くからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.18.5
Igitur aut arbor bona facienda cum bonis fructibus est, aut mala constituenda cum malis fructibus; quia ex fructibus suis de se arbor ipsa testabitur: non quod secundum arborum naturam arbor mala possit constitui quae bona sit, aut eadem ipsa cum ramis suis bona esse si mala sit; sed ut per hanc significantiam intelligeremus, Christum aut tamquam inutilem relinquendum, aut tamquam bonum bonorum fructuum utilitate retinendum: quia adversum filium hominis dicta sub venia sint, blasphemia autem Spiritus careat venia.
PL 9, 990Aそれゆえ、木は、良い実とともに良いものとされるべきか、悪い実とともに悪いものとされるべきかである。木そのものが、自らについて、その実によって証しするからである。これは、木の本性に従って、悪い木が良いものとして立てられうるとか、悪いものである同じ木が枝ともども良いものでありうるとか、いうことではない。そうではなく、この表現によって、我々が、キリストを役に立たぬ者として捨て置くべきか、あるいは良い実の有用さによって良い者として保つべきかを理解するようにである。人の子に逆らって語られたことは赦しのもとにあるが、霊への冒瀆は赦しを欠くからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.18.6
Caeterum medium se agere, et Christo aliqua deferre, negare quae maxima sunt; venerari tamquam Deum, Dei communione spoliare, haec blasphemia Spiritus est: ut cum per admirationem operum tantorum Dei nomen detrahere non audeas; per malevolentiam mentis et sensus, generositatem ejus, quam confiteri es coactus in nomine, abnegata paternae substantiae communione decerpas.
PL 9, 990Bそうではなく、中間の立場をとり、キリストにいくらかを帰しながら、最も重要なことを否定すること、神として崇めながら神との共有を奪うこと、これが霊への冒瀆である。それは、これほどの業への驚嘆によって神の名を奪うことをあえてしないのに、心と考えの悪意によって、名においては告白せざるをえなかったその高貴さを、父の実体との共有を否定することで、そぎ取るということである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.18.7
Atque ideo etiam in eo Dominus bonitatis suae munus extendit, dicens aut malam arborem cum malis fructibus, aut bonam cum bonis fructibus esse faciendam: quia in malae arboris opinione sub secreto, indulgentiae Dei reposita sit venia; (quia omne peccatum sit remittendum); in bonae confessione fructus aeternus sit: ne incidentes ( f. incedentes) mediam inter utrumque sententiam, cum constituere malum non audeamus; confiteri bonum nolimus, indissolubili corruptae de se opinionis judicio relinquamur.
PL 9, 990Bこうして主は、この点においても自らの善の賜物を広げる。悪い木は悪い実とともに、あるいは良い木は良い実とともに、立てられるべきだと言うことによってである。悪い木という見方のもとには、ひそかに、神の寛容に赦しが備えられており(あらゆる罪は赦されるべきだからである)、良い木という告白のうちには、永遠の実があるからである。それは、我々が、両者のあいだの中間の意見に陥り(おそらく「歩み入り」)、悪いと定めることをあえてせず、良いと告白することも望まないまま、自らについての腐敗した見解の解けない裁きのうちに、取り残されることのないためである。