Commentarius in Evangelium Matthaei 8.5.1
Adam obtinuit veniam. --Jamque in paralytico gentium universitas offertur medenda. Sed et curationis ipsius verba sunt contuenda.
PL 9, 960Bアダムは赦しを得た。――こうして今や、中風の者において、異邦人の全体が癒されるべく差し出される。しかし、その癒しの言葉そのものも見きわめられねばならない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 8.5.2
Non dicitur paralytico, Sanus esto; non dicitur, Surge et ambula; sed dicitur, Constans esto fili, remissa sunt tibi peccata tua (Ibid. 2) . In Adam uno peccata universis gentibus remittuntur.
PL 9, 960B中風の者には、「健やかになれ」とも、「起きて歩け」とも言われず、「子よ、しっかりせよ。汝の罪は赦された」と言われる(マタイ9:2)。ただ一人のアダムにおいて、すべての異邦人に罪が赦されるのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 8.5.3
Hic itaque Angelis ministrantibus curandus offertur, hic filius nuncupatur, quia primum Dei opus est: huic remittuntur animae peccata, et indulgentia primae transgressionis ex venia est.
PL 9, 960Cそれゆえ、この者は、天使たちが仕えるなかで癒しのために差し出され、子と呼ばれる。神の最初の業だからである。この者に魂の罪が赦され、最初の違反への寛免は、赦しに由来する。
Commentarius in Evangelium Matthaei 8.5.4
Non enim paralyticum peccasse aliquid accepimus: cum praesertim alio in loco idem Dominus dixerit, caecitatem a nativitate non ex peccato aut proprio aut paterno fuisse contractam (Joan. IX, 3) .
PL 9, 960C我々は、中風の者が何かの罪を犯したとは聞いていない。とりわけ、別の箇所で同じ主が、生まれつきの盲目は本人の罪によっても父の罪によっても負ったものではないと言っているのであるから(ヨハネ9:3)。