Commentarius in Evangelium Matthaei 21.11.1
Difficultas prima, quis filius senior, quis junior. -- Homo quidam habebat duos filios, et reliqua (Ibid. 28) . Multa et gravia sunt, quae confundere intelligentiam possunt, nisi prioris et posterioris sensus ordinem tenuerimus.
PL 9, 1039C第一の難問。兄はどちらか、弟はどちらか。――「ある人に二人の息子があった、云々」(マタイ21:28)。多くの重大なことがあり、それらは、先の意味と後の意味の順序を保たないかぎり、理解を混乱させかねない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.11.2
Quis enim hic existimari poterit filius senior, qui iturum se ad opus negaverit, et per poenitentiam emendatus eo rursum profectus sit? Atquin Israel non poenituit, sed in Dominum manus intulit, et universitas ejus Deum suum impio ore crucifixit.
PL 9, 1039C実際、ここで兄と見なされうるのは誰か。仕事に行くことを拒み、悔い改めによって改まって、再びそこへ出かけて行った者である。しかるに、イスラエルは悔い改めず、主に手をかけ、その全体が、不敬の口をもって自らの神を十字架につけたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.11.3
Juniorem autem quem sentiemus, qui iturum se spoponderit, et non abierit? Sed gentium peccatorumque plebs id quod spopondit effecit. Abiit enim, et ad opus ad quod vocabatur egressa est: quomodo ergo ea esse quae non abiit, sentietur?
PL 9, 1039Cでは、行くと約束しながら行かなかった者として、我々は誰を弟と解するのか。しかし、異邦人と罪人の民こそが、約束したことを成し遂げた。彼らは出かけて行き、呼ばれていた仕事に出たのである。それなのに、どうして、行かなかった者がこの民だと解されようか。