ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXII, Caput VII 第XXII章 第VII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1043D · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 22.7.1

1

Non omnium est nosse malos. --Et quia in fallendis hominibus plurimum artis habere soleat simulatio, quae si nos vel secreto mentis alienae, vel simplicitate judicii nostri fefellerit, tamen Deum latere non possit: ideo ingressus Deus felicis resurrectionis istius coetum, et hominem accumbentem sine nuptiali veste conspiciens, interrogat quomodo sit ingressus (v 11).

PL 9, 1043D

悪しき者を知ることは、すべての人にできることではない。――そして、人を欺くことにおいて、偽装はきわめて多くの技を持つのが常であり、それが我々を、他人の心の秘密によってであれ、我々自身の判断の素朴さによってであれ欺いたとしても、神には隠れることができない。だから、神はこの幸いな復活の集いに入り、婚礼の衣なしに席に着いている者を見て、どうして入ったのかと尋ねる(マタイ22:11)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 22.7.2

2

Numquid invitandorum habitum designaverat? Deinde cum invitari quoscumque jussisset; quomodo unus omnibus poterat esse vestitus? Aut si certus ex consuetudine convivantium in nuptiis habitus esse soleret: et ab invitantibus ac ministris potuisset inhiberi.

PL 9, 1044A

では、招かれる者たちの装いを、彼が指定していたであろうか。さらに、誰であれ招くよう命じておきながら、どうして一つの衣がすべての者にあり得ただろうか。あるいは、婚宴での会食者たちの慣習に従って一定の装いが決まっていたのなら、招く者たちや給仕たちによって、入場を阻むこともできたはずである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 22.7.3

3

Sed quia malos intelligere non omnium est, et humana simplicitas difficile fraudulentiam simulatae mentis intelligit; idcirco hunc malum et indignum coetu nuptiali Deus solus invenit.

PL 9, 1044A

しかし、悪しき者を見分けることはすべての人にできることではなく、人間の素朴さは、偽装された心の欺瞞を見抜くのが難しい。それゆえ、この悪しき者、婚礼の集いにふさわしくない者を見いだすのは、神のみである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 22.7.4

4

Vestitus autem nuptialis est gloria Spiritus sancti, et candor habitus coelestis: qui bonae interrogationis confessione susceptus, usque in coetum regni coelorum immaculatus et integer reservetur.

PL 9, 1044A

婚礼の衣とは、聖なる霊の栄光であり、天の装いの純白である。それは、正しい問いに対する告白によって受けられ、天の国の集いに至るまで、汚れなく、欠けることなく保たれねばならない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 22.7.5

5

Hic itaque tollitur, et in exteriores tenebras mittitur, quia multi vocati sunt, et pauci electi (Ibid. 13 et 14) .

PL 9, 1044B

それゆえこの者は取り去られて、外の闇に投げ込まれる。多くの者が招かれ、少数の者が選ばれるからである(マタイ22:13、14)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 22.7.6

6

Non est igitur paucitas in invitatis, sed raritas in electis: quia in invitante sine exceptione publicae bonitatis humanitas est; in invitatis vero de judicii merito probitatis electio est.

PL 9, 1044B

したがって、招かれた者に少なさがあるのではなく、選ばれた者に稀少さがある。招く者においては、公の善良さの例外なき人間愛があり、招かれた者においては、裁きにおける功に基づいて、正直さの選びがあるからである。