Commentarius in Evangelium Matthaei 20.4.1
Regeneratio quid. Centesimus fructus. --Quibus auditis apostoli cito credunt, seseque omnia reliquisse profitentur.
PL 9, 1028C再生とは何か。百倍の実り。――これを聞いて、使徒たちはすぐに信じ、自分たちがすべてを捨てたと表明する。
Commentarius in Evangelium Matthaei 20.4.2
Sed hanc eorum obedientiam cito Dominus muneratur, omnem difficultatem superioris quaestionis absolvens, cum dicit: Vos qui secuti estis me in regeneratione judicabitis duodecim tribus Israel.
PL 9, 1028Dしかし主は、彼らのこの従順に、すぐに報いて、先の問いのあらゆる困難を解き、こう言う。「私に従って来た汝らは、再生において、イスラエルの十二部族を裁くであろう」。
Commentarius in Evangelium Matthaei 20.4.3
Secuti in regeneratione sunt, in lavacro baptismi, in fidei sanctificatione, in adoptione haereditatis, in resurrectione ex mortuis.
PL 9, 1029A彼らは、再生において、すなわち洗礼の水浴において、信仰の聖化において、相続の養子縁組において、死者からの復活において従った。
Commentarius in Evangelium Matthaei 20.4.4
Haec enim illa regeneratio est, quam apostoli sunt secuti, quam lex indulgere non potuit, quae eos super duodecim thronos in judicandis duodecim tribubus Israel, in duodecim patriarcharum gloria copulavit.
PL 9, 1029A実際、これこそ、使徒たちが従った再生であり、律法が与えることのできなかったものであり、それが彼らを、十二の座の上に、イスラエルの十二部族を裁くことにおいて、十二の族長の栄光に結びつけたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 20.4.5
Caeteris quoque contemptu saeculi se sequentibus, centesimi fructus copiam pollicetur. Hic centesimus fructus est, qui in centesima ove cum coelesti laetitia expletur. Hic centesimus fructus est, quem perfectae terrae ubertas consequitur.
PL 9, 1029Aまた、世を軽んじて自分に従う他の者たちにも、百倍の実りの豊かさを約束する。この百倍の実りは、百匹目の羊において、天の喜びとともに満たされるものである。この百倍の実りは、完全な大地の豊穣が得るものである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 20.4.6
Qui Ecclesiae honor jam in Sarae (V. cap. 18, n. 6) cognomento est destinatus, et jactura legis ac fide evangelica promerendus est: atque ita ( subaud. pollicetur) ex novissimis primos efficiendos, quia novissimi efficiantur ex primis.
PL 9, 1029A教会のこの栄誉は、すでにサラの名において(第18章第6節を見よ)定められており、律法の損失と福音の信仰によって得られるはずのものである。そしてそのようにして(「約束する」を補う)、先の者が後の者にされるので、後の者が先の者にされるのである。