Commentarius in Evangelium Matthaei 24.7.1
Opera externa, etsi non omittenda, internis tamen virtutibus posthabenda. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum, et omne olus, et reliqua (Ibid. 23) .
PL 9, 1050B外なる業は、なおざりにされてはならないが、内なる徳よりは後に置かれるべきである。――「災いあれ、偽善者である律法学者とファリサイ派の人々よ。汝らははっかといのんど、またあらゆる野菜の十分の一を納めているが、云々」(マタイ23:23)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.7.2
Mentis occulta et obscuram voluntatum iniquitatem redarguit: quod ea quae in decimis menthae atque anethi lex praescribit efficiant, ut implere legem ab hominibus existimentur; misericordiam vero atque justitiam et fidem et omnem benevolentiae affectunt reliquerint, quod proprium hominis officium est.
PL 9, 1050B彼は、心の隠れたところと、意志の暗い不正を咎める。すなわち、彼らは、はっかといのんどの十分の一について律法が命じることを行って、人々から律法を果たしていると思われようとしながら、慈しみと義と信仰、そして善意のあらゆる情、すなわち人間に固有の務めを、放置したのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.7.3
Quia decimatio illa oleris, quae in praeformationem futurorum erat utilis, non debebat omitti: effici autem hoc oportebat, ut fidei et justitiae et misericordiae partibus functi, non imitatione fingendae, sed veritate retinendae voluntatis operibus placeremus.
PL 9, 1050B野菜の十分の一は、来たるべきものの予形として有益であったから、なおざりにされるべきではなかった。しかし、なすべきは、信仰と義と慈しみの務めを果たして、装うことで模倣される意志ではなく、真理によって保たれる意志の業によって、我々が神に喜ばれることであった。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.7.4
Et quia minus piaculi esset, decimationem oleris potius quam benevolentiae officium praeterire; irridet eorum in colandis culicibus diligentiam, quorum in glutiendis camelis esset incuria, peccata videlicet levia vitantium, et gravia ( mss. grandia) devorantium (v. 24) .
PL 9, 1050Cそして、野菜の十分の一を怠るほうが、善意の務めを怠るよりも、罪は軽いので、彼は、蚊を濾し取ることに熱心で、らくだを呑み込むことには無頓着な彼らを嘲る。すなわち、軽い罪を避け、重い(諸写本では「大きな」)罪を貪り呑む者たちである(マタイ23:24)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.7.5
Par quoque in eos poenae denuntiatio est, qui calices et paropsides extrinsecus eluentes, eorum interiora non mundent (v. 25) : et jactantiam inutilis studii sequentes, utilitatis perfectae ministerium derelinquant.
PL 9, 1050Cまた、杯と鉢の外側を洗いながら、その内側を清めない者たち(マタイ23:25)、そして無益な熱心の誇示を追い、完全な益の務めを見捨てる者たちにも、同じ刑罰の告知がなされる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.7.6
Calicis namque usus interior est: qui si obsorduerit, quid proficiet lotus exterius? Atque ideo interioris conscientiae nitor est obtinendus, ut ea quae corporis sunt forinsecus eluantur (v. 26) .
PL 9, 1050C実際、杯の用は内側にある。もしそれが汚れていれば、外側を洗って何の益があろうか。だからこそ、内なる良心の清らかさが保たれねばならず、その結果、体に属するものが外から洗われることになる(マタイ23:26)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.7.7
Sepulcris quoque eos comparavit, quae humano opere cultuque splendentia, mortuorum ossibus et cadaverum immunditiis interius sordescant (v. 27) : praeferant scilicet inanibus verbis justitiae speciositatem, habeant vero intra se conscientiae suae mentisque foetorem.
PL 9, 1050C彼はまた彼らを墓にたとえた。墓は、人の手による作業と装飾によって輝いていても、内側は死者の骨と屍の汚れに満ちている(マタイ23:27)。すなわち、彼らは、空しい言葉で義の華やかさを見せびらかしながら、自らの良心と心のうちに、悪臭を抱いているのである。