Commentarius in Evangelium Matthaei 10.17.1
Dei cognitio constanter ingerenda. -- Et quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Ibid. 27) . Non legimus Dominum solitum fuisse noctibus sermocinari, et doctrinam in tenebris tradidisse.
PL 9, 972B神の認識は、揺るぎなく持ち込まれねばならない。――「私が汝らに闇の中で語ることを、光の中で語れ。汝らが耳で聞くことを、屋根の上で宣べ伝えよ」(マタイ10:27)。我々は、主が夜に語ることを常とし、闇の中で教えを伝えたとは読まない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.17.2
Sed quia omnis sermo ejus carnalibus tenebrae sunt, et verbum ejus infidelibus nox est; et cuique quod a se dictum est, cum libertate fidei et confessionis est loquendum; idcirco quae in tenebris dicta sunt, praedicari jussit in lumine, et quae secreto aurium commissa sunt, super tecta, id est, excelsa, ut loquentium praeconio audiantur.
PL 9, 972Cしかし、彼の言葉はすべて、肉に属する者たちにとっては闇であり、彼の言葉は不信仰な者たちにとっては夜だからである。また、各人は、自分に語られたことを、信仰と告白の自由をもって語らねばならない。それゆえ彼は、闇の中で語られたことは光の中で宣べ伝えよと命じ、耳の秘めやかさに託されたことは、屋根の上、すなわち高い所で、語る者たちの宣べ伝えによって聞かれるように、と命じたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 10.17.3
Constanter enim Dei ingerenda cognitio est, et profundum doctrinae evangelicae secretum lumine praedicationis apostolicae revelandum: non timentes eos, quibus cum sit licentia in corpora, tamen in animam jus nullum est (Ibid. 28) ; sed timentes potius Deum, cui perdendae in gehenna et animae et corporis sit potestas.
PL 9, 972C神の認識は揺るぎなく持ち込まれねばならず、福音の教えの深い秘密は、使徒の宣教の光によってあらわにされねばならない。体に対しては権限があっても魂に対しては何の権利もない者たちを恐れず(マタイ10:28)、むしろ、魂も体もゲヘナで滅ぼす権力をもつ神を恐れるのである。