ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXXI, Caput VII 第XXXI章 第VII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1068B · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 31.7.1

1

Transitum calicis non sibi, sed suis deprecatur. --Deinde orat: Pater meus, si possibile est, transeat a me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Transire a se calicem rogat.

PL 9, 1068B

杯が過ぎ去ることを、自分のためではなく、自分の者たちのために願う。――次に彼は祈る。「わが父よ、もし可能なら、この杯が私から過ぎ去るように。しかし、私の望むようにではなく、汝の望むように」。彼は、杯が自分から過ぎ去ることを願う。

Commentarius in Evangelium Matthaei 31.7.2

2

Numquid ait, Transeat me calix iste? haec enim futura erat pro se timentis oratio. Sed aliud est, ut se transeat, aliud ut a se transeat deprecari.

PL 9, 1068B

彼は「この杯が私を過ぎ越すように」と言ったであろうか。それは、自分のために恐れる者の祈りになるはずだからである。しかし、杯が自分を過ぎ越すことを願うのと、自分から過ぎ去ることを願うのとは、別のことである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 31.7.3

3

In eo enim quod se transit, ipse ille a molestia transeuntis excipitur: qui autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum id quod a se transit excedat. Numquid possibile erat non pati Christum?

PL 9, 1068C

杯が自分を過ぎ越すとき、その当人は、過ぎゆくものの煩いから除かれる。しかし、それが自分から過ぎ去るように求める者は、自分が飛ばされるように祈っているのではなく、自分から過ぎ去るものが、他の者へと移るように祈っているのである。キリストが苦しまないことは可能だったであろうか。

Commentarius in Evangelium Matthaei 31.7.4

4

Atquin jam a constitutione mundi sacramentum hoc in eo erat nostrae salutis ostensum. Numquid pati ipse nolebat? Atquin superius fundendum in remissionem peccatorum corporis sui sanguinem consecraverat (Ibid., 28) .

PL 9, 1068C

しかるに、世界の基が据えられたときから、我々の救いのこの秘義は、彼において示されていた。彼自身が苦しむことを望まなかったのであろうか。しかるに、彼は先に、罪の赦しのために流される自らの体の血を、聖別していた(マタイ26:28)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 31.7.5

5

Quomodo ergo ait, Pater, si possibile est? et quomodo, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis?

PL 9, 1068C

それでは、なぜ彼は「父よ、もし可能なら」と言うのか。またなぜ、「私の望むようにではなく、汝の望むように」と言うのか。

Commentarius in Evangelium Matthaei 31.7.6

6

Totus igitur super his qui passuri erant metus est: atque ideo, quia non est possibile se non pati pro his rogat qui passuri post se erant, dicens, Transeat calix a me, id est, quomodo a me bibitur, ita ab his bibatur, sine spei diffidentia, sine sensu doloris, sine metu mortis.

PL 9, 1068C

したがって、恐れはすべて、これから苦しむことになる者たちについてのものである。それゆえ、自分が苦しまないことは可能でないので、自分のあとに苦しむことになる者たちのために求めて、「この杯が私から過ぎ去るように」と言う。すなわち、それが私によって飲まれるとおりに、彼らによっても、希望への疑いなく、苦痛の感覚なく、死の恐れなく、飲まれるように、ということである。