ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XIV, Caput XIX 第XIV章 第XIX章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1003A · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.19.1

1

Ex Christo prodit apostolorum virtus. -- Cum transfretassent, venerunt in terram Gennesar: et cum cognovissent eum viri loci illius, adorabant eum (Ibid. 34 et 35) .

PL 9, 1003A

使徒たちの力は、キリストから出る。――「彼らは海を渡って、ゲネサレトの地に来た。その土地の人々は、彼を見分けると、彼を拝した」(マタイ14:34、35)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.19.2

2

Multa et media inciderunt, quae nos, post quinque millium virorum et congregationem et satietatem, reddendae rationis studio demorata sunt: sensus autem usque in hunc locum idem est.

PL 9, 1003A

多くの中間の事柄が生じ、それらは、五千人の男の集まりと満腹ののち、理を説き明かそうとする熱意のために、我々を引き止めた。しかし、考えはこの箇所に至るまで同じである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.19.3

3

Finitis enim legis temporibus, et ex Israel quinque millibus virorum intra Ecclesiam collocatis, jam credentium (Israelitarum) populus occurit: jam ipse ex lege per fidem salvus, reliquos ex suis infirmos aegrotosque afferens Domino, oblatique fimbrias vestimentorum contingere optabant, sani per fidem futuri.

PL 9, 1003B

実際、律法の時代が終わり、イスラエルから五千人の男が教会の内に置かれたのち、すでに(イスラエル人の)信じる民が出会いに来る。この民自身は、すでに律法から信仰を通して救われており、自らの者たちのうちの残りの弱い者、病んでいる者を主のもとに運んでくる。差し出された者たちは、衣の房に触れることを望み、信仰によって癒されようとしていた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.19.4

4

Sed ut ex veste tota fimbriae, ita ex Domini nostro Jesu Christo sancti Spiritus virtus exiit: quae apostolis data, ipsis quoque tamquam ex eodem corpore exeuntibus, salutem his qui contingere cupiunt, subministrat.

PL 9, 1003B

しかし、衣全体から房が出るように、我々の主イエス・キリストから、聖なる霊の力が出た。それは使徒たちに与えられ、彼らもまた、同じ体から出るように、触れることを望む者たちに救いを供する。