ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XIV, Caput XII 第XIV章 第XII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1001A · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.12.1

1

Cur in coelum respexerit Christus. Mundi auctor hoc facto innotescit. --Vincit autem humanam intelligentiam opus facti: et cum frequenter quaedam sint quae concepta sensu, sermo non explicet; in his tamen ipsa sensus subtilitas ingravescit, et ad rei contemplationem pro difficultate tam invisibilis negotii obstupescit.

PL 9, 1001A

なぜキリストは天を見上げたか。この行いによって、世界の創造者が知られる。――しかし、この行いの業は、人間の理解を超える。そして、思考によって捉えられても、言葉が説き明かせない事柄がしばしばあるが、そうした事柄においては、考えそのものの精緻さも重くなり、これほど目に見えない事柄の困難さのゆえに、事柄を見つめるにあたって呆然とする。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.12.2

2

Acceptis enim panibus quinque, in coelum Dominus respexit, honorem ejus, a quo erat, ipse confessus: non quod carnalibus oculis contueri Patrem esset necesse; sed ut qui adessent, intelligerent a quo virtutis tantae accepisset effectum. Dat deinde discipulis panes.

PL 9, 1001A

五つのパンを受け取ると、主は天を見上げ、自分がそれによって存在する者の誉れを、自ら告白した。それは、父を肉の目で見つめる必要があったからではなく、居合わせた者たちが、これほどの力の成果を、誰から受けたのかを理解するためである。そして彼は、弟子たちにパンを与える。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.12.3

3

Non quinque multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt, et fallunt semper praefractu frangentes. Crescit deinde materies: nescio utrum in mensarum loco, an in manibus sumentium, an in ore edentium.

PL 9, 1001B

五つが、より多くのものへと増えるのではなく、かけらのあとにかけらが続き、すでに裂かれてあることによって〔底本は praefractu。稀な語で、praefrangere(前もって砕く)からの動作名詞の奪格と取った〕、裂く者たちをいつも欺く。そうして材料は増える。私には、それが食卓の上でか、受け取る者たちの手でか、食べる者たちの口でか、分からない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.12.4

4

Ne mirere fontes fluere, inesse uvas vitibus, et uvis vina diffundi, et omnes mundi opes annuo quodam meatu indefessoque defluere: auctorem enim hujus universitatis tantus panum profectus ostendit, per quem tali incremento modus pertractatae materiae adderetur.

PL 9, 1001B

泉が流れること、葡萄の木に房があり、房から葡萄酒が注がれること、世のあらゆる富が、年ごとのある流れをなして、疲れることなく流れ下ることを、不思議に思ってはならない。パンのこれほどの増加は、この宇宙の創造者を示しているからである。彼を通して、扱われる材料の量が、そのような増し加えによって増したのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.12.5

5

Agitur enim in opere visibili invisibilis molitio: et arcanorum coelestium Dominus, arcanum negotii praesentis operatur. Superat autem omnem naturam virtus operantis, et supergreditur facti intelligentiam ratio virtutis, et sola relinquitur admiratio potestatis. Ordo etiam causarum operumque consequitur.

PL 9, 1001B

実際、見える業において、見えない働きがなされ、天の秘密の主が、今の事柄の秘密を成す。しかし、働く者の力はあらゆる本性を超え、力の理は行いの理解を超え、権力への驚嘆だけが残される。原因と業の順序も、それに続く。