ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXIII, Caput IV 第XXIII章 第IV章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1045B · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.4.1

1

Scripturae auctoritas. In qua forma muliebris sexus resurgat. --Atque ita quidem publica opinio accipit, de resurrectionis conditionibus nihil scripturis prophetalibus contineri. Sed Dominus ait: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Ibid. 29) .

PL 9, 1045B

聖書の権威。女性は、いかなる形で復活するか。――そして、世論は、復活の条件については預言の聖書に何も含まれていない、と受け取っている。しかし主は言う。「汝らは聖書も神の力も知らず、誤っている」(マタイ22:29)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.4.2

2

Ergo scriptum est; et cessare debet ambiguitas, quam auctoritas tanta condemnat. Hanc enim eamdem calumniam afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus resurgat, et an rursum cum ipsis naturae suae et corporis officiis reformetur?

PL 9, 1045B

それゆえ、書かれているのである。これほどの権威が断罪する曖昧さは、止むべきである。多くの者はこの同じ中傷を持ち出すのが常だからである。女性の性は、いかなる形で復活し、その本性と体の務めをともなって再び形づくられるのか、と。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.4.3

3

Nos quidem temere locum hunc a cunctis ferme praeteritum contingimus: sed admonemus id tantum Domino fuisse propositum, cujus uxor sit deputanda de septem; Dominum autem objurgasse, cur errarent nescientes Scripturas Deique virtutem, quia non nubent neque nubentur (v 30).

PL 9, 1045C

我々は、ほとんどすべての者に見過ごされたこの箇所に、無謀にも触れている。しかし我々は、主に提起されたのは、七人のうち誰の妻とみなされるべきか、ということだけだったと戒める。主は、聖書と神の力を知らずに誤っていることを咎めた。彼らは娶らず嫁がないからである(マタイ22:30)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.4.4

4

Et quidem suffecerat adversus Sadducaeos ita sentientes, opinionem corporeae illecebrae recidisse, et officiis cessantibus inania haec corporum gaudia sustulisse: sed adjecit: Erunt similes angelis Dei.

PL 9, 1045C

実際、そのように考えるサドカイ派に対しては、体の誘惑という思い込みが退けられ、務めが止むことで、体のこれらの空しい喜びが取り除かれた、と言えば十分であった。しかし彼は付け加えた。「彼らは神の天使たちに似る」。

Commentarius in Evangelium Matthaei 23.4.5

5

Quia igitur eas angelis similes sacramentum Scripturarum et divinae virtutis potestas futuras esse demonstrat; qualis in Scripturis auctoritas est de angelis opinandi, talem in resurrectione spei nostrae sensum oportet esse de feminis. Et haec quidem de resurrectionis conditionibus propositae reddidit quaestioni.

PL 9, 1046A

このように、聖書の秘義と神の力の権力が、彼女たちが天使に似るはずであると示すのだから、天使について考えることにおける聖書の権威がどのようなものであれ、復活における我々の希望において、女性についても同じ考えを持つべきである。そして彼は、これを、復活の条件について提起された問いへの答えとして返した。