Commentarius in Evangelium Matthaei 28.1.1
Malorum et bonorum discretio in judicio. -- Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, et reliqua (Matth. XXV, 31) . Omnem ipse sermonis hujus rationem absolvit.
PL 9, 1063C善人と悪人の区別は裁きにおいてなされる。――「人の子が自分の威厳のうちに来るとき、すべての天使たちも彼とともに来て、云々」(マタイ25:31)。彼はこの説話の理のすべてを、自ら完結させる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 28.1.2
De judicii enim tempore adventuque commemorat, quo fideles ab infidelibus separabit, atque ab infructuosis fructuosa discernet, haedos videlicet ab agnis, et in dextera ac sinistra collocans unumquemque, digna aut bonitatis aut malitiae suae sede constituet: indicans se in minimis suis, id est, iis qui sibi cum humilitatis suae exspectatione famulentur, et esurientibus ali, et sitientibus potari, et peregrinantibus confoveri, et nudis contegi, et infirmis visitari, et sollicitis consolari (v. 40) .
PL 9, 1063C裁きの時と到来について語り、そのとき彼は信仰者を不信仰者から分け、実を結ぶ者を実を結ばぬ者から選り分ける。すなわち山羊を羊から分け、それぞれを右と左に置いて、その者の善または悪にふさわしい座に定めるのである。そのさい彼は、自分の最も小さき者たち、すなわち自らの卑しさのうちで待ち望みつつ彼に仕える者たちにおいて、自分が、飢えた者において養われ、渇いた者において飲ませられ、旅人において憩わされ、裸の者において覆われ、病める者において訪ねられ、憂える者において慰められることを示している(マタイ25:40)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 28.1.3
Ita enim in universorum fidelium corporibus mentibusque transfunditur, ut haec humanitatis officia, aut gratiam suam impensa mereantur, aut offensam negata commoveant.
PL 9, 1063Dというのも彼は、すべての信仰者の体と精神のうちに注ぎ込まれているので、これら人間愛の務めは、施されれば彼の恩寵にかない、拒まれれば彼の憤りを呼び起こすからである。