Commentarius in Evangelium Matthaei 1.2.1
Cur generationes quaedam omissae. Cur quatuordecim ubi tantum tredecim recensentur.-- Sequens illud est, ut quia diximus, secundum rerum fidem, generationis istius ordinem nec numero sibi nec successione constare; hujus quoque rei ratio afferatur.
PL 9, 920Aいくつかの世代がなぜ省かれたのか。十四とされながら十三しか数えられていないのはなぜか。――すでに述べたように、この系図の順序は、事実に照らせば、数においても継承においても自ら整合していない。次に、この点についてもその理由が示されねばならない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.2.2
Non enim levis causa est, ut aliud in narratione sit, aliud fuerit in gestis; et aliud referatur in summa, aliud vero teneatur in numero.
PL 9, 920A物語られていることと実際に起こったこととが異なり、総計として言われていることと数として保たれていることとが異なるのは、軽い理由によるのではないからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.2.3
Namque ab Abraham usque ad David quatuordecim generationes enumeratae sunt, et David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim, cum in Regnorum libris decem et septem deprehendantur. Sed in hoc non mendacii aut negligentiae vitium est.
PL 9, 920A実際、アブラハムからダビデまで十四の世代が数えられ、〔底本は et David。前の ab を補って読む〕ダビデからバビロン移住まで十四の世代が数えられているが、列王記には十七が見いだされる。しかし、これは偽りや怠慢の誤りではない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.2.4
Tres enim ratione praeteritae sunt. Nam Joras genuit Ochoziam, Ochozias vero genuit Joam, Joas deinde Amasiam, Amasias autem Oziam (IV Reg. VIII, 25) . Et in Matthaeo Joras Oziam genuisse scribitur, cum quartus ab eo sit.
PL 9, 920B三人が理由があって除かれたのである。ヨラムはオコジアを生み、オコジアはヨアスを生み、ヨアスはアマジアを、アマジアはオジアを生んだ(列王記四8:25)。ところがマタイでは、ヨラムがオジアを生んだと書かれている。オジアは彼から数えて四代目であるのに。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.2.5
Hoc ita ( supple, factum est), quia ex gentili femina Joras Ochoziam genuit, ex Achab scilicet domo: dictumque erat per prophetam, non nisi quarta generatione in throno regni Israel quemquam de domo Achab esse sessurum.
PL 9, 920Bこれがそうなったのは(「なされた」を補う)、ヨラムが異邦の女、すなわちアハブの家の女からオコジアを生んだからである。そして預言者を通じて、アハブの家の者はイスラエルの王国の座に、四代目より前には誰も座らないと告げられていた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.2.6
Purgata igitur Achab familia gentili, tribusque praeteritis, jam regalis in quarto generationum consequentium origo numeratur.
PL 9, 921Aこうして、アハブの異邦の家系が清められ、三人が除かれたので、王家の出自は、続く世代の四番目において数えられる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.2.7
Quod vero usque ad Mariam generationes quatuordecim esse scribuntur, cum in numero tredecim reperiantur; nullus error esse poterit scientibus non eam solum esse Domino nostro Jesu Christo originem, quae coepit ex Maria; sed in procreatione corporea, nativitatis aeternae significantiam comprehendi.
PL 9, 921Aマリアに至るまで十四の世代と書かれながら、数のうえでは十三しか見いだされないことも、我々の主イエス・キリストの出自が、マリアから始まったものだけではなく、体としての出生のうちに永遠の誕生の意味が含まれていることを知る者には、何の誤りもあり得ない。