Commentarius in Evangelium Matthaei 11.8.1
Judaei a Lege et Evangelio abdicati exciderunt. -- Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, et clamantibus ad invicem, et reliqua (Ibid. 16) .
PL 9, 981Cユダヤ人は、律法と福音から追放されて脱落した。――「では、この世代を何に似たものと見なそうか。それは、広場に座り、互いに呼びかけている子どもたちに似ている、云々」(マタイ11:16)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.8.2
Totus hic sermo infidelitatis opprobrium est, et de affectu superioris querimoniae descendit; quia insolens plebs per diversa praedicationum genera edocta non fuerit: in pueris scilicet prophetas significans, qui in medio synagogae, tamquam in publico fori conventu, populum coarguant, quod cantantibus sibi officio corporis non obsecundaverint, id est, quod dictis suis non paruerint.
PL 9, 981Cこの言葉全体は不信仰への非難であり、先の嘆きの心情から出ている。すなわち、傲慢な民が、さまざまな種類の宣教によっても教え込まれなかったということである。ここで子どもたちによって預言者たちを意味しており、預言者たちは、シナゴーグの真ん中で、あたかも広場の公の集いの中でのように、民衆を責めている。預言者たちが歌っても、民は体の務めをもって応じなかった、すなわち彼らの言葉に従わなかった、と。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.8.3
Ad cantantium enim modum saltantium motus aptatur. In simplicitate autem sensus, ut pueri, praedicaverunt, et ad confessionem psallendi Deo provocaverunt, ut cantico Moysi tenetur, ut Esaiae, ut David, ut caeterorum prophetarum: rursumque eos in poenitentiam peccatorum, et ad dolorem ac luctum veterum delictorum nec Joannis praedicatio inflexerit: quibus et lex gravis visa sit potus cibique praescriptis et difficilis et molesta, peccatum in se, quod daemonium nuncupat, habens (Ibid. 18) : quia per observantiae difficultatem necesse sibi esset in lege peccare: rursumque in Christo Evangelii praedicatio vitae libertate non placeat, per quam difficultates legis et onera laxata sint, et jam publicani peccatoresque crediderint (Ib. 19) : atque ita tot et tantis admonitionum generibus frustra habitis, nec per gratiam justificentur, et a lege sint abdicati.
PL 9, 982A実に、歌う者たちの調子に合わせて、踊る者たちの動きは整えられる。預言者たちは、子どものように素朴な感覚で宣べ伝え、モーセの歌、イザヤの歌、ダビデの歌、その他の預言者たちの歌に見られるように、神に詩篇を歌って告白することへと促した。また、彼らを罪の悔い改めへ、昔の罪についての嘆きと悲しみへと、ヨハネの宣教も曲げることができなかった。彼らにとって律法は、飲食の規定のゆえに重く、困難で厄介なものと見え、自らのうちに、福音書が悪霊と呼ぶ罪を持つものと見えた〔habens と nuncupat の主語は定かでない。律法が罪を持ち、それを福音書が悪霊と呼ぶ、と取った〕(マタイ11:18)。それは、遵守の困難のゆえに、律法のうちで罪を犯さざるをえなかったからである。他方、キリストにおいては、福音の宣教が、生き方の自由のゆえに気に入られない。その自由によって、律法の困難と重荷は緩められ、すでに徴税人や罪人たちが信じたのである(マタイ11:19)。こうして、これほど多く、これほど大きな種類の訓戒が空しく費やされ、彼らは恩寵によって義とされることもなく、律法からも追放された。