ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XX, Caput III 第XX章 第III章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1028B · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.3.1

1

Apostolis sine Lege salus nulla videbatur. --Apostoli enim spiritaliter audientes, neminem ex lege posse salvari, cum ipsi etiam tunc in lege essent; nam vehemens eos amor legis favorque detinuit: hi igitur nondum penitus evangelici mysterii veritate comperta, metuunt neminem salvum esse posse sine lege: quia omnem salutem etiam tunc in lege constituant.

PL 9, 1028B

使徒たちには、律法なしには救いがないと思われていた。――実際、使徒たちは、律法によって誰も救われえないと霊的に聞いたが、彼ら自身はなおそのとき律法のうちにいた。律法への激しい愛と好意が彼らを捕らえていたからである。それゆえ彼らは、福音の奥義の真理をまだ十分に見出していなかったので、律法なしには誰も救われえないと恐れる。なぜなら、彼らはそのときなお、あらゆる救いを律法のうちに置いていたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.3.2

2

Sed Dominus brevi absolutaque ratione, eorumdem et ignorantiam et metum solvit, dicens, Hoc quidem impossibile est apud homines possibile autem apud Deum.

PL 9, 1028C

しかし主は、短く明確な理によって、彼らの無知と恐れを解いた。「これは確かに人間には不可能だが、神には可能である」と言って。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.3.3

3

Quid enim Judaeo tam sine effectu videtur, ut ab homine magis salutem exspectanti et ex lege, quam ut in crucis scandalo legislatio, et testamentum, et adoptio, et haereditas negligatur?

PL 9, 1028C

実際、ユダヤ人にとって、人から、また律法から救いをむしろ期待する者にとって、十字架の躓きのために、立法も、契約も、養子縁組も、相続も顧みられなくなることほど、無意味に見えることがあろうか。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.3.4

4

Quid autem Dei virtuti tam possibile est, quam ut per fidem salvet, ut per aquam regeneret, ut per crucem vincat, ut per Evangelia adoptet, ut per resurrectionem ex morte vivificet?

PL 9, 1028C

他方、神の力にとって、信仰によって救うこと、水によって新たに生まれさせること、十字架によって勝つこと、福音によって養子とすること、復活によって死から生かすことほど、可能なことがあろうか。