ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput V, Caput IV 第V章 第IV章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 943C · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.4.1

1

Corporum claritas aut tenebrae aeternae pro diversa ratione animorum. -- Lucerna corporis tui est oculus tuus (Ibid. 22) . Continens sensus est. De oculi enim luminis officio lumen cordis expressit.

PL 9, 943C

体の輝きか永遠の闇かは、心の在り方の違いに応じる。――「汝の体の灯火は汝の目である」(マタイ6:22)。意味は前の言葉とひと続きである。目の光の務めから、心の光を表したのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.4.2

2

Quod si simplex et lucidum manebit; claritatem aeterni luminis corpori tribuet, et splendorem originis suae corruptioni carnis infundet. Si autem obscurum peccatis, et voluntate erit nequam; vitiis mentis natura corporis subjacebit.

PL 9, 944A

もしそれが単純で明るいまま保たれるなら、永遠の光の輝きを体に与え、その源の輝きを肉の朽ちるものに注ぐであろう。しかし、罪によって暗く、意志において邪悪であるなら、体の本性は心の悪徳に服することになる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.4.3

3

Et si lumen, quod in nobis est, tenebrosum sit; quantas necesse est ipsarum tenebras esse tenebrarum (Ibid. 23) ? quia jam periculose soleat animi generositati terrenae carnis vitiosa origo dominari, longeque magis peccata corporum ingravescere, si etiam cupiditatibus adjuventur animorum: ex eoque fieri praeter naturam suam corpora nostra tenebrosa, si in illis mentium lumen exstinctum sit; quod si per simplicitatem spiritus retinuerimus, lumine suo necesse est et corpus illuminet.

PL 9, 944A

またもし、我々のうちにある光が暗いなら、その闇そのものは、どれほど大きなものでなければならないか(マタイ6:23)。というのも、地の肉の悪い起源が心の高貴さを支配することはすでに危険なことで常であり、体の罪はいっそう重くなるからである。もしそれが心の欲望によってさらに助けられるならなおさらである。またこのことから、心の光が消えているなら、我々の体はその本性に反して暗くなる。だがもし霊の単純さによってそれを保つなら、その光が必然的に体をも照らす。