Commentarius in Evangelium Matthaei 14.3.1
Evangeliis est et interior sensus. -- In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis, et reliqua (Matth. XIV, 1, 2) .
PL 9, 997A福音書には、内的な意味もある。――「そのとき、領主ヘロデはイエスの評判を聞いて、自分の従者たちに言った、云々」(マタイ14:1、2)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.3.2
Frequenter monuimus, omnem diligentiam Evangeliorum lectioni adhiberi oportere: quia in his, quae gesta narrantur, subesse interioris intelligentiae ratio reperiatur.
PL 9, 997A我々はしばしば、あらゆる注意を福音書の読解に向けねばならないと戒めてきた。物語られる出来事の下に、内的な理解の理が潜んでいることが見いだされるからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.3.3
Habet enim omnium operum narratio suum ordinem: sed gestorum effectibus causae subjacentis species praeformatur, ut in Herode ac Joanne intelligitur.
PL 9, 997B実際、あらゆる業の物語にはそれ固有の順序があるが、行われたことの成果によって、その下にある理由の姿があらかじめ形づくられている。ヘロデとヨハネにおいて、そのことは理解される。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.3.4
Nam et Herodes princeps erat populi, et Herodiadem uxorem Philippi fratris sui in matrimonium suum jure potestatis assumpserat.
PL 9, 997B実に、ヘロデは民の君主であり、兄弟フィリポの妻ヘロディアを、権力の権利によって、自らの婚姻に迎えていた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.3.5
Et huic Herodiadi erat filia: quae natali die, cum saltans placeret, potestatem cujus vellet praemii, sacramento jurantis accepit: et Joannis caput in carcere diu habiti, puella matre admonente disco sibi inferri precata est.
PL 9, 997Bそしてこのヘロディアには娘がいた。彼女は誕生日に、踊って気に入られたとき、望むどんな褒美でも求める権利を、誓う者の誓約によって受けた。そして、長く牢に置かれていたヨハネの頭を、母に促されて、盆に載せて自分に持って来るよう求めた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.3.6
Et Herodes, tristis licet, sacramento fidem reddidit, et matri puella munus exhibuit: et sepulto eo discipuli ejus ad Dominum transierunt (Ibid. 6-11) .
PL 9, 997Bそしてヘロデは、悲しんだにもかかわらず、誓約に忠実に応じ、娘は母に贈り物を差し出した。彼が葬られると、その弟子たちは主のもとへ行った(マタイ14:6-11)。