Commentarius in Evangelium Matthaei 16.10.1
Diabolus auctor infidelitatis Petri. A Christo cum opprobrio revincitur. --Igitur post praedicationem passionis accipiens diabolus facultatem (usque ad tempus enim ab eo secesserat), quia incredibile satis apostolis videretur, eum in quo Deus erat esse passibilem, sumens hanc humanae infidelitatis occasionem, opinionis istius Petro insinuavit affectum.
PL 9, 1011A悪魔はペトロの不信仰の発案者であり、キリストによって恥辱をもって論駁される。――そこで、受難の宣教の後、悪魔は機会を得て(悪魔は時が来るまで彼から離れていたのだから)、神がその内にいる者が苦しみうる者であることは、使徒たちにはあまりに信じがたく思われるであろうと考え、この人間的な不信仰の機会をとらえて、この考えの思いをペトロに吹き込んだ。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.10.2
Denique ita passionem detestatus est, ut dixerit, Absit: quo verbo, rerum detestandarum exsecratio continetur. Sed sciens Dominus diabolicae artis instinctum, Petro ait: Vade retro post me: id est, ut exemplo se passionis sequatur.
PL 9, 1011A実際、彼は受難をひどく忌み嫌って、「あってはならない」と言ったほどである。この言葉には、忌まわしい事柄への呪いが含まれている。しかし主は、悪魔の術による衝動を知って、ペトロに言った。「私の後ろへ退け」。すなわち、受難の実例において自分に従うように、ということである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.10.3
In eum vero per quem opinio haec suggerebatur conversus, adjecit: Satana scandalum mihi es. Non enim convenit existimare, Petro satanae nomen et offensionem scandali deputari post illa indultae et beatitudinis et potestatis tanta praeconia.
PL 9, 1011Bしかしこの考えを吹き込んでいた者に向き直って、主は付け加えた。「サタンよ、汝は私にとって躓きである」。実際、ペトロにサタンという名と躓きの咎が帰されると考えるのはふさわしくない。それは、あれほど大きな、幸いと権力への称賛が授けられた後のことだからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.10.4
Sed quia infidelitas omnis diaboli opus est; Petri responsione Dominus offensus, cum opprobrio nominis, infidelitatis istius est detestatus auctorem.
PL 9, 1011Bしかしあらゆる不信仰は悪魔の業であるから、主はペトロの答えに気分を害して、名による辱めをもって、この不信仰の発案者を忌み嫌ったのである。