Commentarius in Evangelium Matthaei 19.5.1
Judaei in lege gloriantes lege convincuntur nil recti egisse. --Hunc igitur ex lege insolentem, sollicitum de salute remittit ad legem: ut in ea ipsa, in qua gloriaretur, intelligeret nihil se exinde recti operis fecisse. Verbis enim legis ei Dominus respondit.
PL 9, 1025B律法を誇るユダヤ人は、律法によって、何も正しいことを行わなかったと論駁される。――こうして主は、律法に基づいて傲慢であり、救いを案じているこの者を、律法へと送り返す。それは、彼が誇っていたそのものにおいて、そこから何ひとつ正しい業を行わなかったことを、悟らせるためである。実際、主は律法の言葉で彼に答えた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.5.2
Sed adolescens, tamquam populus insolens et glorians, in lege confidit, cui tamen obsecutus ex nullo est. Jussus enim fuerat non occidere: prophetas interfecerat. Non moechari: hic corruptelam fidei, et legi adulterium intulerat, et deos alienos adoraverat.
PL 9, 1025Cしかし青年は、傲慢で誇る民のように、律法に依り頼むが、その律法に何ひとつ従っていない。実際、殺してはならないと命じられていたのに、預言者たちを殺した。姦淫してはならないと命じられていたのに、彼は信仰の腐敗と、律法に対する姦淫を持ち込み、異なる神々を拝んだ。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.5.3
Non furari: hic ante quam libertatem credendi in fide Christus redderet, furto legis praecepta dissolvit. Non falsum testem fieri: hic Christum negavit ex mortuis.
PL 9, 1025C盗んではならない。彼は、キリストが信仰による信じる自由を返す前に、盗みによって律法の戒めを破った。偽りの証人になってはならない。彼は死者の中からのキリストを否んだ。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.5.4
Patrem et matrem jussus est honorare: hic ipse se a Dei patris atque ab Ecclesiae matris familia abdicavit.
PL 9, 1025C父と母を敬うよう命じられた。彼は、父なる神の家と、母なる教会の家から、自ら縁を切った。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.5.5
Proximum tamquam se amare praeceptus est: hic Christum, qui omnium nostrum corpus assumpsit, et unicuique nostrum assumpti corporis conditione factus est proximus, usque in poenam crucis persecutus est. Ut igitur his depositis, ac recisis omnibus vitiis in legem reverteretur, est jussus.
PL 9, 1025C隣人を自分のように愛するよう命じられた。彼は、我々すべての体を取り、取った体の条件によって我々の一人ひとりの隣人となったキリストを、十字架の刑に至るまで迫害した。したがって、これらすべての悪徳を捨て去り、断ち切って、律法に立ち返るよう、彼は命じられたのである。