ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XI, Caput II 第XI章 第II章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 979A · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.2.1

1

Legis forma fuit. Legis opus. Cur Joannes ad Christum misit. --Sed praebetur in his, quae in Joanne gesta sunt, intelligentia amplior: et cum facti efficientia, gratia in eo expressa sentitur; ut propheta ipse, ipso quoque conditionis suae genere prophetaret, quia in eo forma legis elata est.

PL 9, 979A

律法の型であった。律法の業。なぜヨハネはキリストのもとに使いを送ったか。――しかし、ヨハネにおいてなされた事柄のうちには、より広い理解が示されている。行為の実効とともに、恩寵が彼のうちに表されていると感じられる。それは、預言者その人が、自らの境遇の種類そのものによっても預言するためであり、彼のうちに律法の型が掲げられたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.2.2

2

Christum enim lex annuntiavit, et remissionem peccatorum praedicavit, et regnum coelorum spopondit: et Joannes totum hoc opus legis explevit.

PL 9, 979A

律法はキリストを告げ知らせ、罪の赦しを宣べ伝え、天の国を約束した。そしてヨハネは、律法のこの業のすべてを果たした。

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.2.3

3

Igitur cessante jam lege, quae peccatis plebis inclusa, et populi vincta vitiis, ne Christus posset intelligi, vinculis et carcere continebatur.

PL 9, 979B

こうして、律法がすでに終わろうとしていたとき、律法は民の罪に閉じ込められ、民衆の悪徳に縛られて、キリストが理解されえないまま、鎖と牢に拘束されていたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.2.4

4

Ergo ad Evangelia contuenda lex mittit: ut infidelitas fidem dictorum contempletur in factis; et quod intra eam peccatorum fraude sit vinctum, per intelligentiam libertatis evangelicae absolvatur.

PL 9, 979B

それゆえ律法は、福音書の事柄を見つめさせるために弟子たちを遣わす。それは、不信仰が、語られたことの確かさを行われた事柄において見つめるため、また、律法のうちに罪の欺瞞によって縛られているものが、福音の自由の理解を通して解き放たれるためである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.2.5

5

Tali igitur Joannes exemplo, non suae, sed discipulorum ignorantiae consulit: ipse enim venturum in remissionem peccatorum praedicavit.

PL 9, 979B

このような実例によって、ヨハネは、自分の無知ではなく、弟子たちの無知に配慮した。彼自身は、来るべき者を罪の赦しのために宣べ伝えたのだから。

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.2.6

6

Sed ut scirent non alium a se praedicatum, ad opera ejus intuenda discipulos suos misit: ut auctoritatem dictis suis illius opera conferrent, neque Christus alius exspectaretur, quam cui testimonium opera praestitissent.

PL 9, 979B

しかし、自分が宣べ伝えたのはほかの者ではないと弟子たちが知るように、彼は自分の弟子たちを、キリストの業を見させるために遣わした。それは、キリストの業が彼自身の言葉に権威を与え、業が証しを与えた者以外のキリストが待たれることのないためである。