Commentarius in Evangelium Matthaei 21.2.1
Vestimenta Domino a patriarchis et prophetis qui substrata. Rami ab apostolis excisi, quid. --Omnis autem haec species futuri ordinem tenet: et parabolicis significationibus, rerumque praesentium conditionibus, futuris forma praemittitur.
PL 9, 1035B父祖たちと預言者たちによって主の下に敷かれた衣。使徒たちによって切られた枝は何を表すか。――この一切の姿は、来たるべきものの順序を保っている。譬えによる表示と現在の事柄の状態とによって、未来の形があらかじめ示されるのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.2.2
Erit enim Dominus in claritatis suae adventu gentes possidens: earumque mentibus tamquam vector insidens, toto comitatus sui agmine praedicabitur, patriarcharum, prophetarum atque apostolorum.
PL 9, 1035B主は、その栄光の到来において異邦人を所有し、彼らの心の上に乗り手として座し、その随行の全隊列、すなわち父祖たち、預言者たち、使徒たちを従えて、宣べ伝えられるであろう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.2.3
Nam gloriam suam in vestimentis patriarchae Domino substernunt: eorum enim et generationibus et nominibus et insectationibus est Dominus prophetatus.
PL 9, 1035B父祖たちは、自らの栄光を衣として主の下に敷く。主は、彼らの系譜と名と、彼らが受けた迫害とによって預言されたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.2.4
Eique omni dignitatis suae ornatu concedentes, seque sedili ejus substernentes, docent omnem gloriam suam praeparationi dominici adventus fuisse substratam (Ibid. 8) .
PL 9, 1035B彼らは、自らの品位のあらゆる飾りをもって主に譲り、主の座の下に身を敷いて、自らの栄光のすべてが、主の到来の備えの下に敷かれていたことを教える(マタイ21:8)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.2.5
Illic etiam Prophetae vestimenta sua incedentis itineri substernunt; hanc enim viam gentium vecturarum Deum praedicaverunt: quique saeculi amore postposito, mortibus se et lapidationibus offerendo, ipsis se quodam modo corporibus exuerunt, ad ingressum viae talis oblatis.
PL 9, 1035Cそこでは預言者たちもまた、進み行く主の道に自らの衣を敷く。彼らは、この道を、神を乗せる異邦人の道として宣べ伝えたからである。世への愛を後回しにし、死と石打ちに身を差し出して、そのような道の入口に差し出された体そのものからも、いわば衣を脱ぐように身を剥いだのは、彼らである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.2.6
Apostoli quoque excisarum arborum ramos post vestimenta substernunt: sed nulla in hoc est humani officii reverentia.
PL 9, 1035C使徒たちもまた、衣の後に、切り倒した木の枝を敷く。しかしそこには、人間の礼としての敬意はまったくない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.2.7
Rami enim incedentem impedirent, et implicitum iter facerent properantis ingressui: verum explicatur omnis ratio prophetiae, et futuri forma servatur.
PL 9, 1035C枝は進む者の妨げとなり、道を絡ませて、急ぐ者の歩みをさえぎるであろうから。しかし、預言の理はすべて明らかにされ、来たるべきものの形は保たれる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.2.8
Igitur infructuosarum gentium rami, id est infidelium quondam gentium fructus, per apostolos itineri Domini substernuntur, et Salvatoris justificantur ingressu: et per eos inceditur, et gratissimum fit incedenti Deo ex ramis infecundae radicis officium.
PL 9, 1035Cそれゆえ、実らぬ異邦人の枝、すなわちかつて不信仰であった異邦人の実が、使徒たちによって主の道に敷かれ、救い主の入場によって義とされる。そして彼らを通って進み、実りなき根の枝からの務めは、進む神にとってこの上なく喜ばしいものとなる。