Commentarius in Evangelium Matthaei 24.8.1
Judaei prophetas in odium veritatis occisos non nesciunt. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et reliqua (v. 29) .
PL 9, 1050Dユダヤ人は、預言者たちが真理への憎しみのゆえに殺されたことを知らないわけではない。――「災いあれ、偽善者である律法学者とファリサイ派の人々よ。汝らは預言者たちの墓を建てている、云々」(マタイ23:29)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.8.2
Judicii forma in absoluto est, et unicuique nostrum ex natura sensus atque opinio aequitatis imponitur: ut minus ex eo veniae iniquitatis opus habeat, quo magis aequitas ignorata non fuerit. Prophetas namque omnes legis populus occidit.
PL 9, 1051A裁きの形は明白であり、我々一人ひとりには、生まれつき、公正さの感覚と思いが植えつけられている。したがって、公正さを知らずにいたのでないほど、不正の業はそれだけ赦しを受けることが少ない。実際、律法の民は、すべての預言者を殺した。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.8.3
In odium enim eorum, amaritudine objurgationis, accensi sunt: nam voce publica furta, caedes, adulteria, sacrilegia ejus coarguebant.
PL 9, 1051A彼らは、預言者たちへの憎しみに燃え立ったからである。それは、叱責の苦さのためであった。預言者たちは公の声で、彼らの盗み、殺人、姦通、冒瀆を告発していたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.8.4
Et quia indignum eum coelesti regno ob haec opera denuntiabant, et haeredes testamenti Dei gentes futuras praedicabant; vario poenarum genere confecti sunt.
PL 9, 1051Aそして、預言者たちが、この民は、これらの行いのゆえに天の国にふさわしくないと宣告し、神の契約の相続人となるのは異邦人であると宣べ伝えたので、彼らは様々な種類の刑罰によって滅ぼされた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 24.8.5
Sed parentum facta posteritas ita detestata est, ut prophetiae libros veneretur, memorias adornet, sepulcra restauret: talique reverentia extra culpam se esse paterni sceleris testetur.
PL 9, 1051Aしかし後代の者たちは、父祖たちの行いをこれほど忌み嫌い、預言の書を崇め、記念碑を飾り、墓を修復して、そのような敬意によって、自分たちが父祖の罪の外にあると証しする。