Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.1
Superiori cap. duae vocationes ex Israel, nunc totidem ex gentibus praesignantur. -- Tunc Jesus misit duos ex discipulis suis dicens: Ite in castellum quod contra vos est, etc. (Matth. XXI, 1 et 2) .
PL 9, 1034B前章では二つの召命がイスラエルから示されたが、ここではそれと同数の召命が異邦人から予示される。――「そのとき、イエスは二人の弟子を遣わして言った、『汝らの向かいにある村へ行け』云々」(マタイ21:1、2)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.2
Duo discipuli ad vicum mittuntur, ut asinam ligatam cum pullo ejus absolvant, atque ad eum perducant: et si quis interroget cur ita fiat, respondeant Domino necessarios, ac statim remittendos.
PL 9, 1034B二人の弟子は、つながれた雌ろばをその子ろばとともに解いて主のもとへ連れて来るために、村へ遣わされる。なぜそうするのかと尋ねる者があれば、主に必要なのであり、すぐに送り返される、と答えるよう命じられている。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.3
Post superiorem sermonem, quo in duobus filiis Zebedaei duplicem ex Israel vocationem significatam meminimus, competenter nunc duo discipuli ad solvendam asinam et pullum destinantur: quia duplex erat ex gentibus plebis vocatio consecutura.
PL 9, 1034C前の説話で、ゼベダイの二人の子において、イスラエルからの二重の召命が示されていたことを我々は思い起こす。それを受けて、いま二人の弟子が雌ろばと子ろばを解くために遣わされるのは、まことにふさわしい。異邦人のうちから民が召される召命もまた、二重に続いて起こるはずだったからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.4
Erant enim atque sunt Samaritae, profecti quondam per secessionem ex lege, et sub quadam observantiae suae consuetudine servientes: erant etiam gentes indomitae et feroces.
PL 9, 1034Cサマリア人は、かつて分離によって律法から離れ去り、自分たちなりの遵守の慣習のもとに隷属していたし、今もそうである。また異邦人も、飼いならされず、野蛮であった。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.5
Igitur duo mittuntur, ut solvant ligatos et obstrictos et erroris atque ignorantiae vinculis praepeditos: et mittuntur extra Jerusalem; extra eam enim hae duae vocationes habebantur.
PL 9, 1034Cそれゆえ二人が遣わされるのは、つながれ、縛られ、誤りと無知の鎖に足をとられた者たちを解くためである。しかも彼らはエルサレムの外へ遣わされる。この二つの召命は、その外にあったからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.6
Caeterum mater filiorum Zebedaei intra Jerusalem Dominum oravit: duabus enim vocationibus Israel vel per apostolos vel per Joannem ex lege salvatur.
PL 9, 1034Cこれに対して、ゼベダイの子らの母は、エルサレムの内で主に願った。イスラエルは、使徒たちによるか、ヨハネによるかして、二つの召命によって律法から救われるからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.7
Verum aeque per Philippum Samaria credidit (Act. VIII, 5) ; per Petrum autem Cornelius Christo tamquam primitiae gentium adductus est (Act. X, 5) .
PL 9, 1034Dしかし同様に、サマリアはフィリポを通して信じ(使徒言行録8:5)、コルネリウスはペトロを通して、異邦人の初穂としてキリストのもとへ導かれた(使徒言行録10:5)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.8
Quod autem instruuntur, ut quaerenti respondeant Domino necessarios et mox remittendos, id est, eos ipsos genti suae praedicatores fidei evangelicae esse reddendos.
PL 9, 1035A弟子たちが、尋ねる者には、主に必要でありすぐに送り返される、と答えるよう教えられているのは、まさにこの者たち自身が、自らの民に対する福音の信仰の宣教者として送り返されるべきだ、ということである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.9
Impleta igitur est prophetia, quae invectum asina et pullo novo Dominum venturum in Jerusalem nuntiabat (Zach. IX, 9) . Sed gestorum effectibus prophetatur.
PL 9, 1035Aこうして、主が雌ろばと新しい子ろばに乗せられてエルサレムに来ると告げた預言(ゼカリヤ9:9)は成就した。しかし、行われた事の結果そのものによって、さらに預言がなされている。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.10
Asina namque, quae de vico solvitur, atque exhibetur, Samaria videlicet alieno et peregrino obsessa dominatu, per apostolos solvitur, et Domino suo redditur.
PL 9, 1035Aすなわち、村から解かれて引き出される雌ろばは、異質で外来の支配に占められていたサマリアであって、使徒たちによって解かれ、その主に返される。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.1.11
Pullum vero idem Dominus adscendit, novellum, contumacem, durum: atque haec omnia gentilis ignorantiae vitia dominantur, et tot animarum ferocitates vectio Deo factae sunt.
PL 9, 1035A子ろばには、同じ主が乗る。それは新しく、頑固で、硬い。そして異邦の無知のこれらすべての悪が〔底本は dominantur。ミーニュの注に従い、刊本とトゥール写本の domantur と読む〕馴らされ、これほど多くの魂の野蛮さが、神を乗せるものとなった。