Commentarius in Evangelium Matthaei 11.4.1
Arundo quos significet. --Ac ne istud referri ad Joannem posset, tamquam aliquid scandalizatus esset in Christo; abeuntibus illis, ad turbas de eo locutus est: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri (Ibid. 7) ?
PL 9, 980A葦は誰を意味するか。――また、先の言葉が、ヨハネがキリストに何かつまずいたかのように、彼のことと取られないように、弟子たちが去ってゆくとき、主は群衆に向かって彼について語った。「汝らは何を見に荒れ野へ出て行ったのか。風に揺れる葦か」(マタイ11:7)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.4.2
Desertum sancto Spiritu vacuum sentiendum est, in quo habitatio Dei nulla sit. In arundine enim homo talis ostenditur, de gloria saeculi vitae suae inanitate speciosus, in se autem fructu veritatis cavus; exterior placens, et nullus interior; ad omnem ventorum motum, id est, immundorum spirituum flatum movendus, neque ad consistendi firmitatem valens, et animi medullis inanis.
PL 9, 980A荒れ野とは、聖なる霊に空しく、神の住まいがまったくない所と解さねばならない。実に、葦においては、そのような人間が示されている。すなわち、自らの生の空しさのうちにあって世の栄光によって見栄えがよいが、自らのうちには真理の実を欠いて空洞であり、外は好ましく内は無に等しく、あらゆる風の動き、すなわち汚れた霊たちの息によって動かされるほかなく、立ち続ける堅固さを持ちえず、心の髄が空である人間である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.4.3
Ergo cum dicit: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? hoc loquitur: Numquid existis videre hominem cognitione Dei vacuum, et ad immundorum spirituum flatum vagantem?
PL 9, 980Bそれゆえ、「汝らは何を見に荒れ野へ出て行ったのか。風に揺れる葦か」と言うとき、彼はこう語っているのである。「汝らは、神の認識に空しく、汚れた霊たちの息のままにさまよう人間を、見に出て行ったのか」。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.4.4
Nam increpantis affectu potius quam confirmantis hoc loquitur: ostendens scilicet non eum in Joanne conspici, qui et inanis et mobilis sit.
PL 9, 980B彼がこう語るのは、確認する者の気持ちからというより、むしろ叱責する者の気持ちからである。すなわち、空しくまた揺れ動きやすい者が、ヨハネのうちに見出されるのではないことを示しているのである。