Commentarius in Evangelium Matthaei 12.2.1
Gentium fides et Judaeorum infidelitas praemonstrantur. --Ac principio contuendum, sermonem hunc ita coeptum esse: In illo tempore abiit Jesus per segetes, id est, in eo tempore quo patri Deo gratiam de data gentibus salute confessus est: ut idem sensus et superiora et consequentia contineret.
PL 9, 984B異邦人の信仰とユダヤ人の不信仰が、あらかじめ示される。――まず見きわめなければならないのは、この語りが「そのとき、イエスは麦畑を通って行った」と始められていることである。すなわち、異邦人に救いが与えられたことについて、神である父に感謝を告白した、その時にである。これは、前の箇所と後の箇所が同じ意味を含むようにするためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.2.2
Ergo per reliqua curramus. Ager mundus est, sabbatum otium est, seges crediturorum profectus in messem est. Ergo sabbato in agrum profectus, in legis otio Domini progressus in hunc mundum est, segetem eam, id est, sationem humani generis invisens.
PL 9, 985Aそれゆえ、残りの部分を通して急ぎ見てゆこう。畑は世界であり、安息日は休みであり、麦畑は、信じるであろう者たちの、刈り入れに向かう進展である。それゆえ、安息日に畑へ出て行ったとは、律法の休みのうちに、主がこの世界へ進み出たということであり、その麦畑、すなわち人類の種まきを、訪れてのことであった。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.2.3
Et quia esuritio fames est salutis humanae; spicas praecerpere ac vellere, scilicet sanctorum se salute satiare discipuli festinant.
PL 9, 985Aまた、空腹とは人の救いへの飢えであり、穂を摘み取ることとは、すなわち弟子たちが聖徒たちの救いによって自らを満たそうと急ぐことである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.2.4
Neque enim homini congruit cibus spicae, neque praecerptarum esus est utilis aristarum: sed futuri fidem facti species exsequitur, et virtus interjecta verborum sacramentum et esuritionis et satietatis absolvit.
PL 9, 985Aなぜなら、穂の食物は人に適さず、摘み取った穂先を食べるのも益にならないからである。しかし、この行いの姿は、来るべきことの確証を果たし、間に挟まれた言葉の力が、空腹と満腹の秘義を成就させる。