Commentarius in Evangelium Matthaei 13.7.1
Thesaurus in agro, Christus in carne. -- Iterum simile est regnum coelorum thesauro abscondito, et reliqua (Matth. XIII, 44) .
PL 9, 995A畑の宝、肉におけるキリスト。――「また、天の国は、隠された宝に似ている、云々」(マタイ13:44)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 13.7.2
Per similitudinem thesauri in agro, spei nostrae opes intra se positas ostendit: quia Deus in homine sit repertus, in cujus pretium omnes saeculi vendendae sunt facultates, ut vestitu, cibo, potuque indigentium, aeternas coelestis thesauri divitias comparemus.
PL 9, 995A畑の宝の譬えによって、彼は、我々の希望の富が、自らの内に置かれていることを示す。神が人において見いだされたからであり、その価のために、世のあらゆる財産は売られねばならず、それは、衣服と食物と飲み物に困る者たちに施すことによって〔属格 indigentium の係りは定かでない。困窮する者への施しの意に取った〕、天の宝の永遠の富を、我々が購うためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 13.7.3
Sed contuendum est, inventum thesaurum et absconsum fuisse; cum utique qui invenit, et secreto et tempore quo abscondit auferre potuisset, et auferens emendi necessitate caruisset. Sed ut rei, ita et dicti fuerit ratio explicanda.
PL 9, 995Bしかし、見いだされた宝が、隠されもしたことに注目せねばならない。見いだした者は、秘密のうちに、隠したその時に、持ち去ることもできたはずであり、持ち去れば、買う必要もなかったはずだからである。しかし、事柄についても言葉についても、理が説き明かされねばならない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 13.7.4
Ideo enim absconsus est thesaurus, quia et agrum emi oportebat. Thesaurus enim in agro, ut diximus, Christus intelligitur in carne, quem invenisse est gratuitum.
PL 9, 995B実際、宝が隠されたのは、畑も買わねばならなかったからである。すなわち、すでに述べたように、畑の宝とは肉におけるキリストと解され、彼を見いだすことは無償である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 13.7.5
Evangeliorum enim praedicatio in absoluto est, sed utendi et possidendi hujus thesauri cum agro potestas non potest esse sine pretio; quia coelestes divitiae non nisi damno saeculi possidentur.
PL 9, 995B実に、福音の宣教は無条件に与えられているが、この宝を畑とともに用い、所有する権力は、代価なしには成り立たない。天の富は、世の損失によってでなければ所有されないからである。