Commentarius in Evangelium Matthaei 31.3.1
Quinam opinionis hujus auctores. --Sed eorum omnis hic sensus est, ut opinentur metum mortis in Dei filium incidisse qui asserunt non de aeternitate esse prolatum neque de infinitate paternae substantiae exstitisse, sed ex nullo per eum qui omnia creavit effectum: ut assumptus ex nihilo sit, et coeptus ex opere, et confirmatus ex tempore.
PL 9, 1066Dこの見解の創始者は誰か。――しかし、彼らの考えはすべて次のようである。神の子に死への恐れが降りかかったと考えるのは、子が永遠から発出されたのでも、父の実体の無限から出たのでもなく、万物を創造した者によって、何ものからでもなく造られたものだと主張する者たちである。それゆえ子は、無から取り上げられ、業から始まり、時によって確立されたものだ、というのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 31.3.2
Et ideo in eo doloris anxietas, ideo Spiritus passio cum corporis passione, ideo metus mortis: ut qui mortem timere potuit, et mori possit; qui vero mori potuit, licet in futurum erit ( subaud. aeternus) , non tamen per eum qui se genuit ex praeterito sit aeternus.
PL 9, 1067Aそれゆえ彼のうちに、苦痛の不安があり、それゆえ、霊の受苦が体の受苦とともにあり、それゆえ、死への恐れがある。死を恐れうる者は、死にもしうるからである。そして、死にうる者は、たとえ将来には永遠であるとしても(「永遠」を補う)、自らを生んだ者を通して、過去から永遠であるわけではない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 31.3.3
Qui si per fidem vitaeque probitatem capaces Evangeliorum esse potuissent, scirent Verbum in principio Deum, et hoc a principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc in eo esse qui natus est, quod is ipse est penes quem erat ante quam nasceretur: eamdem scilicet aeternitatem esse et gignentis et geniti.
PL 9, 1067Aもし彼らが、信仰と生の正しさによって、福音書を理解しうる者となっていたなら、次のことを知っていたであろう。すなわち、言葉は初めに神であり、これは初めから神とともにあり、あった者から生まれたこと、そして、生まれた者のうちには、生まれる前にそのもとにあったその者自身であるところのものがあること、すなわち、生む者にも、生まれた者にも、同じ永遠があるということを。
Commentarius in Evangelium Matthaei 31.3.4
Mori igitur nihil in Deo potuit, neque ex se metus Deo ullus est. In Christo enim Deus erat mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) .
PL 9, 1067Bしたがって、神のうちには、死ぬことのできるものは何もなく、神には、自らに由来するいかなる恐れもない。「キリストのうちに、神が、世を自分と和解させていた」からである(二コリント5:19)。