ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput V, Caput XV 第V章 第XV章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 950C · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.15.1

1

Infidelitas quale et quantum peccatum. Frustra alios corrigit non correctus. -- Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides, et reliqua (Ibid. 3) ?

PL 9, 950C

不信仰はいかなる、いかほどの罪か。自ら正されていない者が他人を正すのは無益である。――「なぜ、汝は兄弟の目の中の塵は見るのに、自分の目の中の梁は見ないのか」云々(マタイ7:3)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.15.2

2

In consequentibus docuit, solam in Spiritum blasphemiam extra veniam futuram, caeteris omnibus Deo indulgentiam largiente.

PL 9, 950C

彼は続く箇所で、霊に対する冒瀆だけが赦しを受けない、他のすべては神が赦しを与えると教えた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.15.3

3

Peccatum autem in Spiritum est, Deo virtutis potestatem negare, et Christo substantiam adimere aeternitatis: per quem, quia in hominem Deus venit, homo rursum fiet in Deum.

PL 9, 950C

霊に対する罪とは、神に力の権力を否み、キリストから永遠の実体を奪うことである。彼によって、神が人のうちに来たのだから、人は再び神へと成る。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.15.4

4

Ergo quantum inter festucam et trabem discriminis est, tantum ostendit peccatum in Spiritum conditionem caeterorum criminum excedere: ut cum infideles delicta corporis aliis exprobrent, onus peccati quo de promissis Dei ambigant, in se ante non videant, infidelitatis trabe in oculo tamquam in mentis acie insidente.

PL 9, 950D

それゆえ、塵と梁のあいだに隔たりがあるだけ、霊に対する罪が他のすべての罪の程度を超えていることを彼は示している。不信仰な者たちは他人の体の罪を非難するが、神の約束を疑うという罪の重荷は、自分ではまず見えない。不信仰の梁が、目の中に、あたかも心の眼力の内に居座っているのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.15.5

5

Fit enim saepe, ut assumamus nobis arguendi alios auctoritatem, sine ullo propriae emendationis exemplo; et medendae caecitatis alienae jactantiam praeferamus, ipsi in tenebris corrupti luminis constituti: cum difficile quemquam sit praestare quod egeat, et optimum sit exemplo potius docere quam dictis.

PL 9, 951A

実際、しばしば、我々は自らの改善の範例なしに、他人を咎める権威を自分に引き受け、他人の盲目を癒すという誇示を掲げながら、自らは損なわれた光の闇のうちに置かれていることがある。自らが欠くものを与えることは誰にも難しく、言葉によるよりも範例によって教えるほうが最善だからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.15.6

6

Cura erga propriae adhibenda est caecitati: quia ex natura rerum est, non prius aliquem purgandae de oculo fratris festucae idoneum effici posse doctorem, quam de mentis suae lumine trabem perfidiae gravantes ejecerit.

PL 9, 951A

自らの盲目に向けて配慮を払わねばならない。事物の本性からして、誰も、兄弟の目から塵を取り除く適格な教師にはなれず、それは、自らの心の光から、重くのしかかる〔底本は gravantes。gravantem と読む〕不実の梁を取り除いてからでなければならないからである。