ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput V, Caput XIV 第V章 第XIV章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 950A · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.14.1

1

Judicare de Dei sponsionibus nefas est. Cur. -- Nolite judicare, ne judicemini. Quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 1, 2) . Omne judicii officium penitus Deus submovet, nec ullum omnino suscipi patitur.

PL 9, 950A

神の約束について裁くことは許されない。なぜか。――「裁くな、裁かれないためである。汝らが裁く裁きで、汝らについて裁かれるであろう」(マタイ7:1、2)。神は、裁くというあらゆる務めを根こそぎ取り去り、そのいかなるものも引き受けられることを許さない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.14.2

2

Sed compugnare propositis subsequentia existimantur, cum dicit: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis. Sed superius ait: Nolite judicare, ne judicemini. Numquid boni judicii arbitrium suscipi non oportebit?

PL 9, 950B

しかし、後に続く言葉は、先に置かれたこととは矛盾するとされる。「汝らが裁く裁きで、汝らについて裁かれる」と言うが、先には「裁くな、裁かれないためである」と言った。善い裁きの判断は引き受けなくてよいのか、と。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.14.3

3

Atquin profitetur pro conditione judicii judicandos, et universis genere quo mensi sunt metiendum. Ergo numquam bene judicabitur, si omnino non erit judicandum.

PL 9, 950B

しかるに彼は、人は裁きの条件に従って裁かれ、すべての者に、自らが量った仕方で量り返されると宣言している。したがって、およそ裁くべきでないのなら、善く裁かれることはないであろう。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.14.4

4

Sed jam dudum, ut superius cognoscitur, nihil in verbis Dei leve aut inane tractatur: omnisque hic ultra sensum gentilium aurium sermo est.

PL 9, 950B

しかし、先に知られるとおり、神の言葉には軽いものも空しいものも扱われていない。この語りはすべて、異邦人の耳の感覚を超えている。

Commentarius in Evangelium Matthaei 5.14.5

5

Judicari enim de sponsionibus suis vetuit: quia ut judicia ex incertis rebus inter homines sumuntur, ita et hoc judicium adversum Deum ex sentiendi atque opinandi ambiguitate suscipitur, quod penitus repellit a nobis, ut constans potius fides retineatur; quia non sicut in rebus caeteris, peccatum sit perperam judicasse; sed in his rebus tantummodo de Deo judicium, initium esse sit criminis.

PL 9, 950B

彼は、自らの約束について裁かれることを禁じたのである。人々のあいだで裁きが不確かな事柄から取られるように、神に対するこの裁きも、感じ考える曖昧さから引き受けられるからである。彼はそれを我々から徹底的に退け、確固たる信仰が保たれるようにする。他の事柄においてのように、誤って裁いたことが罪となるのではなく、これらの事柄においては、神についての裁きだけが、罪の始まりとなるからである〔底本は initium esse sit。initium sit と読む〕。