ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXXIII, Caput VII 第XXXIII章 第VII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1075A · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.7.1

1

Quae Christi mortem consecuta sunt. -- Et deinceps velum templi scinditur: quia exinde populus est divisus in partes, et veli honor cum custodia Angeli protegentis aufertur. Movetur terra: capax enim hujus mortui esse non poterat.

PL 9, 1075A

キリストの死に続いて起こったこと。――そして、そののち、神殿の垂れ幕が裂かれる。そのときから、民が分かたれて、垂れ幕の栄誉が、守る天使の見守りとともに、取り去られたからである。地が揺れる。この死者を収めることができなかったからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.7.2

2

Petrae scissae sunt: omnia enim tum valida et fortia penetrans Dei verbum et potestas aeternae virtutis irruperat. Et monumenta aperta sunt: erant enim mortis claustra reserata.

PL 9, 1075B

岩が裂けた。神の言葉と、永遠の力の権力が、そのとき、あらゆる堅固で強いものを貫いて、突入したからである。墓が開いた。死の閂が、開かれていたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.7.3

3

Et multa corpora sanctorum dormientium surrexerunt: illuminans enim mortis tenebras, et infernorum obscura collustrans, in sanctorum ad praesens conspicatorum resurrectione mortis ipsius spolia detrahebat.

PL 9, 1075B

また、眠っていた聖徒たちの多くの体がよみがえった。彼は、死の闇を照らし、冥界の暗がりを照り輝かせつつ、そのとき見られた聖徒たちの復活において、死そのものの戦利品を奪い取っていたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.7.4

4

Ut autem infidelitatis facinus Israeli accumularetur; centurio et custodes hanc totius naturae perturbationem contuentes, Dei filium confitentur (Ibid. 51-54) .

PL 9, 1075B

イスラエルに、不信仰の凶行が積み重ねられるように、百人隊長と番兵たちが、全自然のこの動乱を見つめ、神の子であると告白する(マタイ27:51-54)。