ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput X, Caput VI 第X章 第VI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 968C · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.6.1

1

In quamcumque civitatem introieritis interrogate quis in ea dignus est, et reliqua (Ibid. 11) . Levia forte Dominus dedisse Apostolis praecepta existimabitur: quod se usque ad monita introeundi, habitandi, morandi, exeundique summiserit.

PL 9, 968C

「どの町に入っても、そこにふさわしい者はだれかを尋ねよ」云々(マタイ10:11)。主は、使徒たちに軽いことを命じたと思われるかもしれない。入ること、宿ること、留まること、出て行くことの戒めにまで、身を低くしたからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.6.2

2

Haec quidem intellecta simpliciter sanctorum modestiae congruunt, ut cum digno sit hospitalitas, neve per incuriam aut ignorantiam cohabitatione probrosae familiae polluantur.

PL 9, 968C

これらは、単純に解すれば、聖徒たちの慎みにかなっている。すなわち、ふさわしい者のもとでもてなしを受け、不注意や無知のせいで、恥ずべき家族との同居によって汚されることのないようにということである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.6.3

3

Sed introeuntes civitatem de digno jubet interrogare, et cum eo habitare usque ad profectionem: domum quoque ab introeuntibus pacifice salutari: quae si digna est, et pacis (etiam pacis) communione sit digna; si indigna, pax invicem revertatur: qui autem non receperint eos, sermonesque eorum; his excusso pedum pulvere, aeternae maledictionis semina relinquenda (Ibid. 13 et 14) .

PL 9, 968C

しかし彼は、町に入る者たちが、ふさわしい者について尋ね、出発するまでその者のもとに住むよう命じる。また、家は入る者たちによって平和のうちに挨拶されるべきで、その家がふさわしいなら、平和の(別本では「さらに平和の」)交わりにもふさわしいであろう。ふさわしくないなら、平和は逆に彼らのもとへ戻るであろう。彼らも、彼らの言葉も受け入れなかった者たちには、足の塵を払い落として、永遠の呪いの種を残さねばならない(マタイ10:13、14)。