Commentarius in Evangelium Matthaei 33.6.1
Triduum mortis Christi. Derelictio Christi a Deo. Aceti potati mysterium. --Nox autem ex die, divisio temporum est. Ita enim tertius dierum trium totidemque noctium numerus expletur: et occultum divinae operationis mysterium totius creationis stupore sentitur.
PL 9, 1074Bキリストの死の三日間。キリストが神に見捨てられたこと。飲まされた酢の奥義。――昼のうちから生じた夜は、時の区切りである。こうして、三つの昼と同数の夜という三の数が満たされ、神の働きの隠れた奥義が、創造の全体の驚愕によって、感じ取られる〔Nox autem ex die 以下の二文は意味が取りにくく、字義に沿って訳した〕。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.6.2
Clamor vero ad Deum, corporis vox est, recedentis a se Verbi Dei contestata dissidium. Denique cur relinquatur exclamat, dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (v. 46) ? Sed relinquitur; quia erat homo etiam morte peragendus.
PL 9, 1074B神への叫びは、体の声であり、自らから離れゆく神の言葉との分離を証言している。実に、なぜ見捨てられるのかを、彼は叫んで言う。「わが神、わが神、なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)。しかし見捨てられるのは、人が、死によってさえも、全うされねばならなかったからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.6.3
Quin etiam hoc, quod per calamum datum in spongia acetum cum potasset, proclamans spiritum reddidit, diligenter est contuendum (Ibid., 48-50) . Vinum et honor est immortalitatis et virtus, quod per vitium aut incuriae aut vasis inacescit.
PL 9, 1075Aさらに、葦によって、海綿に含ませて差し出された酢を飲んだのち、叫んで霊を渡したことも、注意深く見なければならない(マタイ27:48-50)。ぶどう酒は、不死の栄誉であり、力でもあるが、それは、怠慢か器の欠陥によって酸っぱくなる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.6.4
Hoc igitur cum in Adam coacuisset, ipse accepit et potavit ex gentibus. In calamo enim ex spongia ut potaret offertur, id est, ex corporibus gentium vitia corruptae aeternitatis accepit; et in se atque immortalitatis communionem ea quae in nobis erant vitia transfudit.
PL 9, 1075Aこれが、アダムにおいて酸っぱくなったので、彼は、異邦人のうちから、それを受け取って飲んだ。葦によって、海綿から飲むように差し出されるのは、すなわち、彼が、異邦人の体から、損なわれた永遠の欠陥を受け取ったということである。そして、我々のうちにあった欠陥を、自らのうちへと、また不死の交わりのうちへと、注ぎ込んだのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.6.5
Denique in Joanne, post quam perpotaverat, dixit: Consummatum est (Joan. XIX, 30) : quia omne vitium humanae corruptionis hausisset.
PL 9, 1075A実に、ヨハネにおいて、飲み干したのち、彼は言った。「成し遂げられた」(ヨハネ19:30)。人間の朽ちの、あらゆる欠陥を汲み尽くしたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.6.6
Et quia nihil agendum esset extrinsecus, spiritum cum clamore et voce magna emisit (Matth. XXVII, 50) : dolens non omnium se peccata portare.
PL 9, 1075Aそして、外から行うべきことは何もなかったので、叫びと大声とともに、霊を放った(マタイ27:50)。自分が、すべての者の罪を担うのではないことを、嘆きながら。