ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XV, Caput VI 第XV章 第VI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1005B · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.6.1

1

Jesus autem convocatis discipulis ait: Misereor turbae huic; quia triduum est jam quod perseverat mecum, et reliqua (Ibid., 32) . Tenet ordinem cursus operandi, sed et operibus iisdem sermonum par ratio succedit.

PL 9, 1005B

イエスは弟子たちを呼び集めて言った。「私はこの群衆を憐れむ。彼らはもう三日も私のもとにとどまっているからだ」云々(マタイ15:32)。主は働きの進み行きの順序を保っており、しかも同じ業に、言葉の等しい理が続く。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.6.2

2

In filia enim Chananaeae, Ecclesiae formam constitutam meminimus: et consequentis populi curationem, concursum aegrotarum gentium esse tradidimus.

PL 9, 1005B

実際、カナンの女の娘において教会の形が定められたことを、我々は思い起こす。また、続く民の癒しとは、病む異邦人たちが群がり集まることであったと、我々は伝えた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.6.3

3

Nunc ergo diligenter et dicta Domini et facta tractanda sunt: ut videamus an superior res atque sermo ita, ut a nobis intelligi traditus est, etiam ex consequentibus ejusdem intelligentiae accipiat auctoritatem.

PL 9, 1005B

そこで今は、主の言葉と行いを丁寧に扱わねばならない。それは、先の事柄と言葉が、我々がそう理解すべきものとして伝えたとおりに、続く箇所からも同じ理解の権威を受けるかどうかを、見るためである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.6.4

4

Miseretur turbae Dominus, quod triduo secum maneat: quam dimittere jejunam non vult, ne in via prae inedia deficiat. Causantur discipuli panes non esse tantos, quibus expleri saturarique possit (Ibid., 33) . Percontatus est Dominus quot panes haberent.

PL 9, 1005B

主は、群衆が三日も自分のもとにとどまっているので、彼らを憐れむ。空腹のまま帰らせたくはない。道で飢えのために力尽きてはならないからである。弟子たちは、彼らを満腹させ満たすほどのパンはない、と言い立てる(マタイ15:33)。主は、パンがいくつあるかを尋ねた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.6.5

5

Responderunt illi, septem panes esse, et paucos pisces. Turbis jubetur in terram discumbere: et Dominus panes ac pisces accipiens gratias egit, ac fregit, et discipulis praefracta ut offerrent dedit (Ibid., 34 36) .

PL 9, 1005B

彼らは主に、パンは七つで、魚は少しだと答えた。群衆は地に横になるよう命じられる。主はパンと魚を取って感謝を捧げ、裂き、裂いたものを弟子たちに与えて差し出させた(マタイ15:34、36)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.6.6

6

Sed fragmenta panum septem paucorumque piscium explent virorum quatuor millia ita tamen, quod replendis septem sportis praefractus panis, saturatis omnibus, abundavit (Ibid., 37) .

PL 9, 1005B

しかし、七つのパンと少しの魚の裂けた欠片が、四千人の男たちを満たした。しかも、満腹した後に、裂かれたパンは七つの大籠を満たすほど余ったのである(マタイ15:37)。