Commentarius in Evangelium Matthaei 3.6.1
Apostolorum priorum vocatio quid designet. -- Cum audisset autem Jesus, quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam (Ibid. 12) . Transitus in Capharnaum, et prophetia Esaiae, rei gestae ordo est.
PL 9, 931A最初の使徒たちの召命は何を示すか。――「イエスはヨハネが捕らえられたと聞いて、ガリラヤに退いた」(マタイ4:12)。カファルナウムへの移動とイザヤの預言は、出来事の順序である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 3.6.2
In piscatorum vero electione, ex hominum arte futuri eorum officii opus proditur; ut piscibus e mari, ita hominibus deinceps e saeculo in locum superiorem, id est, in lumen coelestis habitaculi protrahendis.
PL 9, 931A漁師たちの選びにおいては、人の技から、彼らの将来の務めの働きが示される。魚が海から引き上げられるように、人々も以後、世から上の場所、すなわち天の住まいの光へと引き上げられることになるのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 3.6.3
Quibus et artem et patrias et domos relinquentibus, docemur Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine, et paternae domus consuetudine non teneri.
PL 9, 931B彼らが技も故郷も家も捨てることによって、我々は、キリストに従おうとするなら、世俗の生活の煩いにも、父の家の習慣にも縛られてはならないと教えられる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 3.6.4
In quatuor vero primum Apostolis eligendis, praeter rerum, fidem, quia et ita gestum est, futurorum Evangelistarum numerus praefiguratur.
PL 9, 931B最初に四人の使徒が選ばれたことには、事実の真実性のほかに、実際そうなったからであるが、将来の福音書記者の数があらかじめ示されている。
Commentarius in Evangelium Matthaei 3.6.5
Galilaeam igitur circuit, et in synagogis praedicat regni Evangelium: et omnium aegritudinum infirmitates medendo, factis ipse se profert: ut quem in prophetarum voluminibus legere erant soliti, praesentem operibus contuerentur.
PL 9, 931Bこうして彼はガリラヤを巡り、シナゴーグで国の福音を宣べ伝える。またあらゆる病と弱さを癒しながら、自らの業によって自らを示す。預言者たちの書に読むのを常としていた者を、彼らが業によって目の前にいる者として見るためである。