諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VIII 第VIII部

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1418B · 16 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.1

1

Flavius Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Vellem quidem, quod et omni de votorum intentione nunc cupio, ut quanta ex demonstratione veritatis et tandem proditi erroris orta laetitia est, tanta ex conversione superstitionis antiquae et in melius mutatae sententiae gratulatio nasceretur.

PL 11, 1418B

貴人にして護民官兼書記フラウィウス・マルケリヌスは言った。「私としては、あらゆる願いの熱意から今こそ望むのだが、真理の証明と、ついに暴かれた誤りから生じた喜びと同じだけ大きな祝いの思いが、古い迷信からの転向と、よりよいものへと改められた考えからも生まれてほしい。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.2

2

Magna enim gaudia esse quis dubitet cum inveteratae aegritudini provenit insperata curatio; causamque exultationis in talibus majorem facit sanitas restituta quam semper retenta.

PL 11, 1418B

「というのも、長年の病に思いがけない治療が訪れたとき、大いなる喜びがあることを誰が疑おうか。そうした場合、喜びの理由を大きくするのは、いつも保たれていた健康よりも、取り戻された健康である。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.3

3

Sed quia obstinatio mentium perditarum, quas pravae simul persuasionis vincula nexuerant, ad viam salutis ostensae aut redire dissimulat aut, quod est deterius, impudentia reformidat, exserenda jam legum est et exercenda sententia, ut quos ad bonam valetudinem leniora post apertam cominus veritatem medicamina non revocant, acrior restituat curationis intentio.

PL 11, 1418B

「しかし、邪な説得の鎖で互いにつながれた、堕落した心の頑迷さは、示された救いの道に戻ることを装って避けるか、あるいは、それよりも悪いことに、恥知らずにもそれを恐れるので、いまや法の判決を下し、行使せねばならない。真理があらわに間近に明らかにされたのちも、より穏やかな薬が健全な状態へ呼び戻さない者たちを、より厳しい治療の意図が回復させるために。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.4

4

Cui enim ratio proxima, sicut gestorum series subjecta demonstrat, sicut divinorum quoque voluminum indita exempla testantur, non liquido declaret alieni, etiamsi probari potuisset, sceleris noxa alium fieri reum omnino non posse, et universalis Ecclesiae statum Caeciliani insimulatione, de quo nihil reprehensibile potuit approbari, non debere subverti, nec etiam eorum qui se a corpore Ecclesiae separarunt lata adversus eum praejudicare valuisse sententia, sicut nec a Maximianistis recenti tempore in absentem Primianum prolata damnatio eidem nocere praevaluit?

PL 11, 1418C

「というのも、ここに添えられた議事録の経過が示すように、また聖なる書物に収められた実例も証するように、身近な道理を持つ者なら誰に、次のことが明らかでないだろうか。他人の罪は、たとえ証明され得たとしても、それによって別の者が罪責を負う者となることは全くあり得ないこと。普遍の教会の状態は、カエキリアヌスに対する告発によって覆されてはならないこと――彼については、非難すべきことが何も証明され得なかったのである――。また、教会の体から自らを切り離した者たちが彼に対して下した判決も、彼を予断することはできなかったこと。それは、近ごろマクシミアヌス派が不在のプリミアヌスに対して下した断罪も、彼を害することができなかったのと同じである。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.5

5

Cui etiam illud ad correptionis causam non omni ex parte sufficiat tot judiciis patefacta Donato auctore schismatis comprobatio, Caeciliani persolutio atque purgatio, ultimaque sententia triumphabilis memoriae Constantini, qua evidentius docetur expressa et Caeciliani innocentia et Donati sociorumque ejus calumniosa criminatio, Felicis quoque Aptugnensis ordinatoris ejus proconsularis sententiae documentis ostensa purgatio?

PL 11, 1418D

「また、次のことも、矯正の件のために、あらゆる点で十分でないと言えようか。多くの審理によって明らかにされた、分派の首謀者ドナトゥスについての証明、カエキリアヌスの免責と潔白、さらに、栄えある記憶のコンスタンティヌスの最終判決――それによって、カエキリアヌスの無罪と、ドナトゥスとその仲間たちの誹謗的な告発が、いっそう明白に示される――、また、彼の叙階者であるアプトゥンガのフェリクスの潔白も、総督の判決の記録によって示されたのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.6

6

Unde si haec tam perspicua atque manifesta inveterato mederi nequeunt morbo, putris est vulneris sanies reprimenda; ut libertate praeclusa, sibi tantum nocere, quia hoc potius eligit, incipiat. Per haec enim fiet ut velit aliquando sanari.

PL 11, 1418D

「それゆえ、もしこれほど明白で明らかなものが、長年の病を癒やせないのなら、腐った傷の膿は抑えられねばならない。そうして、自由が閉ざされれば、彼らは、それをむしろ選んだのだから、自分自身だけを害し始めよう。これによってこそ、彼らはいつか癒やされることを望むようになるだろう。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.7

7

Declaratae igitur veritati detecta falsitas colla submittat. Unde universos ordinis viros, dominos etiam fundorum, actores, conductores tam domus divinae quam etiam privatarum possessionum, senioresque omnium locorum, hujus edicti auctoritate commoneo quatenus memores legum, dignitatum, aestimationis salutisque propriae, Donatistarum conventicula in omnibus civitatibus et locis prohibere contendant, ita ut ecclesias quas eis humanitate mea absque imperiali praecepto usque ad diem sententiae constat indultas Catholicis tradere sine ulla dilatione festinent, ni malunt tot sanctionum laqueis irretiri: quas quidem, si unitati catholicae consentire voluerint, eorum esse sat certum est.

PL 11, 1419A

「それゆえ、宣明された真理に対して、暴かれた偽りは首を垂れよ。ゆえに私は、この告示の権威をもって、参事会の者〔ordinis viros。町の参事会員〕すべて、また荘園の主、管理人、帝室および私有の所領の借地人、そしてあらゆる土地の長たちに警告する。法、位階、自らの評価と救いを心に留めて、すべての町と場所でドナトゥス派の集会を禁ずるよう努めよ。その際、私の人情により、皇帝の命令なしに、判決の日まで彼らに許されていたことが明らかな諸教会を、一切の遅滞なく公同の者たちに引き渡すよう急げ。これほど多くの勅令の罠にからめ捕られることを望まないのなら、そうせよ。なお、それらの教会は、もし彼らが公同の一致に同意するなら、彼ら自身のものとなることが十分に確かである。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.8

8

Majore autem causa atque solertia post detectam modis omnibus unitatem superstitionemque convictam a proprii debent facinoris intentione depelli.

PL 11, 1419B

「しかし、一致があらゆる仕方で明らかにされ、迷信が論破されたのちには、より大きな理由と注意をもって、彼らは自らの悪行の企てから引き離されねばならない。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.9

9

Hi autem qui post vetita legum eorum se coetibus miscuerint, indubitanter intelligant poenam se imperiali arbitrio praestitutam ulterius vitare non posse, quos principe loco post agnitae catholicae reverentiam legis ad profanos eorum coetus communionemque rediisse sat clarum est.

PL 11, 1419B

「また、法が禁じたのちにもなお彼らの集会に身を交えた者たちは、皇帝の裁量によってあらかじめ定められた刑罰を、もはや逃れられないことを疑いなく悟れ。彼らは、公同の法への畏敬を知ったのち、まず第一に、彼らの不敬な集会と交わりに戻ったことが十分明らかだからである。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.10

10

Quod ut ante non fieret, patientiae tantum consideratione et spe correctionis aliqua parte ex parte distuleram. Hactenus igitur inimicos fidei Christianae legibus insultasse sufficiat, maxime cum eorum notas certum sit esse personas.

PL 11, 1419B

「これが以前になされなかったのは、寛容を考慮し、矯正を望んだために、私が一部分ずつ延ばしていたからにすぎない。それゆえ、キリスト教の信仰の敵が法を侮ってきたのは、これまでで十分である。ことに、その者たちの人物がよく知られていることが確かである以上は。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.11

11

Quid necesse est tot sanctionum, quoniam nulla emendatio subsecuta est, nexibus subdi? Ipsam vero catholicorum episcoporum, etiam post victoriam veritatis, noverint Donatistae manere sententiam, ut completis collationibus quas eis et ante oblatas publica conscientia retinetur, et nunc offerri sine dubitatione sat certum est, sese suscipi posse cognoscant.

PL 11, 1419B

「これほど多くの勅令の縄目に服させる必要が、どこにあろうか。改善が何も続いていないというのに。公同の司教たちの決意〔sententia。ドナトゥス派の司教を受け入れるという申し出〕そのものが、真理の勝利ののちにも変わらず残ることを、ドナトゥス派は知れ。すなわち、すでに以前にも彼らに差し出されたと公の認識が保っており、今も疑いなく差し出されることが十分に確かな協議会が済んだ以上、自分たちは受け入れられ得ると知るように。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.12

12

Superioris autem edicti fidem in omnibus certum est reservari. Unde unusquisque Donati communionis episcopus ad loca propria sine ulla debet inquietudine ac molestia remeare; quatenus in propriis constitutus, aut ad unam veramque Ecclesiam revertatur, aut satis legibus facere sine dissimulatione non differat.

PL 11, 1420A

「先の告示の信義が、あらゆる点で保たれることは確かである。それゆえ、ドナトゥスの交わりの司教はみな、何の不安も煩いもなく、自らの土地に戻るべきである。それは、自らの地に落ち着いたうえで、一つにして真の教会へ戻るか、さもなくば、偽りなく法に十分に従うことを延ばさないためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.13

13

Hi autem qui in praediis suis circumcellionum turbas se habere cognoscunt, sciant, nisi eorum insolentiam omnimodis comprimere et refraenare gestierint, maxime ea loca a fisco mox occupanda.

PL 11, 1420A

「また、自らの所領にキルクムケリオネスの群れがいると知る者たちは、彼らの横暴をあらゆる手段で抑え、抑制しようと熱心にしないなら、ことにそれらの土地が、まもなく国庫によって没収されることを知れ。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.14

14

Siquidem tam catholicae legi quam quieti publicae, ut eorum conquiescat insania, in hac parte consulitur.

PL 11, 1420A

「実に、この点においては、公同の法のためにも公の平穏のためにも、彼らの狂気が静まるよう配慮されているのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.15

15

Gestorum autem relectio qua profertur superius memoratum a Donatistis errorem schismatis exstitisse, atque Caecilianum et caeteros, quos improbe crediderant accusandos, fuisse purgatos, sanctitatem vestram plenissime poterit edocere. (Et alia manu).

PL 11, 1420A

「議事録を読み直せば、先に述べた分派の誤りがドナトゥス派から生じたこと、またカエキリアヌスと、彼らが不当にも告発すべきだと信じていたその他の者たちが、潔白とされたことが示される。それは、諸君の聖性に、十分にくわしく教えるであろう。」(別の手で:)

Gesta collationis Carthaginensis 8.0.16

16

PROPONATUR. (Datum Carthagini) post consulatum Varanis v. c. VI, kal. Julii. Explicit num. XXXIII Monumentorum ad Donatistarum historiam pertinentium.

PL 11, 1420B

掲示せよ。(カルタゴで発布)貴人ウァラネスの執政官年の翌年、7月朔日の6日前〔6月26日〕。『ドナトゥス派の歴史にかかわる古文書』第33号、終わり。