Gesta collationis Carthaginensis 7.155.1
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ad ea quae prosecuta est modo pars diversa, paucis advertat sublimitas tua.
PL 11, 1390B公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「いま相手の派が陳述したことについて、あなたの崇高はしばし注意されたい。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.155.2
Nos Ecclesiam catholicam retinere, ipsa nostrae communionis testificatione monstramus, quam Ecclesiam probare descendimus, si permittant, non rumoribus humanis, neque errantibus opinionibus, sed divinis eloquiis declaratam.
PL 11, 1390B「我々は、我々が公同の教会を保持していることを、我々の交わりそのものの証しによって示す。我々はこの教会を、もし彼らが許すならば、人間の噂によってでも、迷う臆見によってでもなく、神の言葉によって明らかにされたものとして立証するために、ここに来たのである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.155.3
Ut autem leges, vel gesta, vel quaecumque de archivis prolata offeramus in hac collatione recitanda, ipsi cogunt qui talibus agunt. Nam si remotis hujuscemodi omnibus chartis nollent Ecclesiam nisi in Scripturis adverti, nihil vellemus, nihil aliud optaremus.
PL 11, 1390B「しかるに、この協議会で朗読すべき法や議事録や、記録保管所から出されたいかなる文書をも我々が提出するのは、そのような仕方で事を進める者たち自身が我々に強いているからである。というのは、この種の文書をすべて取り除いて、教会が聖書においてのみ見いだされることを彼らが望むならば、我々は何も望まず、ほかに何も願わないからである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.155.4
Crimina dicunt traditionis. Ea crimina traditionis aut non probant archivis, et nihil dicunt; aut probant, et archivis nos vicissim agere compellunt.
PL 11, 1390B「彼らは引き渡しの罪を言い立てる。その引き渡しの罪を、記録保管所によって立証しないならば、彼らは何も言っていないことになる。立証するならば、今度は我々が記録保管所によって論じるよう、彼らが我々に強いることになる。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.155.5
Itaque pervidet praestantia tua distinguendas esse causas, quando cogamur publicis legibus agere; quando autem velimus et optemus negotium Ecclesiae non nisi divinis eloquiis terminari. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Quid elegerit dicat.
PL 11, 1390C「それゆえあなたの卓越は、公の法によって論じるよう我々が強いられる場合と、教会の件が神の言葉によってのみ決着することを我々が望み願う場合とで、事柄を区別すべきことを見抜いている。」別の手で:「確認した。」司教ペティリアヌスは言った。「どちらを選んだのかを述べさせよ。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.155.6
Ambo enim tenere non poterunt. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam incolumi appellatione recognovi.
PL 11, 1390C「両方を保つことはできないであろうから。」別の手で:「司教ペティリアヌス、私の陳述を、上訴を損なわずに確認した。」