諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput CLXII 第VII部 第CLXII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1391C · 5 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.162.1

1

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Non hoc dixi, non advertisti, aut dissimulas te audisse quod dixi. Audi, planius hoc dicimus, ne forte culpa mea non intellexeris, dum id obscurius aliquantum dixi studio brevitatis, quod percipere nequiveris.

PL 11, 1391C

公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「私はこう言ったのではない。汝は注意しなかったか、さもなくば私の言ったことを聞いたのに聞かなかったふりをしている。聞け、さらに平明に言おう。私が簡潔さを求めてそれをやや曖昧に述べたために、私の落ち度で汝が理解できなかった、ということにならぬようにである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.162.2

2

Notum est omnibus multas causas habere Ecclesiam, et suam, et privatarum personarum sibimet commissarum; et potest fieri ut ad episcoporum intercessionem multa pertineant.

PL 11, 1391D

「教会が、自らの案件も、委ねられた私人たちの案件も、多く抱えていることは、すべての人に知られている。また、多くのことが司教たちのとりなしに属するということも、起こりうる。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.162.3

3

Secreta nobis committuntur negotiorum et causarum alienarum, in quibus nostra interventio saepe postulatur, propter quae auxilium ab Ecclesia poscitur. Haec prodenda non sunt, ne proditores inveniamur.

PL 11, 1391D

「我々には他人の事務や案件の秘密が託され、そこでは我々の介入がしばしば求められ、そのために教会に助けが乞われる。これらは明かしてはならない。明かす者と見いだされないためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.162.4

4

Sufficit tibi quod collationem me petisse in causa tua ipse testis est clementissimus imperator. Nihil ultra quaeras, si negotia aliena non quaeris.

PL 11, 1391D

「汝には、私が汝の案件で協議を求めたことは、いとも寛大な皇帝自身が証人であるということで足りる。他人の案件を探っているのでなければ、それ以上を求めるな。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.162.5

5

Negotio tuo sufficit quod de ipsa imperatoris lege recitatum est, quod nostro mandato subscriptionibusque firmatum est. Et alia manu. Recognovi.

PL 11, 1391D

「汝の案件には、皇帝の法そのものから読み上げられたこと、すなわち我々の委任状と署名によって確証されたことで足りる。」別の手で:「確認した。」