諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput CCXX 第VII部 第CCXX章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1401C · 6 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.220.1

1

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si inde dubitant, archiva proconsulis requirantur. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit.

PL 11, 1401C

公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「もしその点について彼らが疑うなら、総督の公文書庫を調べさせよ。」別の手で:「確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。

Gesta collationis Carthaginensis 7.220.2

2

Quoniam in archivis publicis ea quae recitantur inesse dixisti, sicut coeperat officium, omnia relegere debebit. Martialis exceptor. ex superioribus gestis recitavit.

PL 11, 1401C

「公の文書庫に、読み上げられているものがあるとあなたが言ったのであるから、官房が始めていたとおり、すべてを読み直さねばならない。」速記者マルティアリスが、前の議事録から読み上げた。

Gesta collationis Carthaginensis 7.220.3

3

Eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta [cum omni omnino] munere [indulgentia] Majestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia, ac divinis rebus inserviant.

PL 11, 1401C

「そして〔私の忠誠は〕同じ者たちに勧めた。すべての者の合意によって一致が成し遂げられ〔底本は角括弧で cum omni omnino(すべてをもって全く)を入れる〕、あなたの威厳の恩恵〔底本は角括弧で indulgentia(寛容)を入れる〕によって〔公の負担から〕解放されたと見なされる以上、公同の教会が守られ、法の聖性に当然の敬意が払われるなかで、神的な事柄に仕えるように、と。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.220.4

4

Verum post paucos dies exstiterunt quidam, adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae, atque impendio postularunt ut ad sacrum ac venerabilem comitatum numinis vestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit.

PL 11, 1401D

「しかし数日の後、民の群衆を自らのもとに集めた幾人かの者が現れた。彼らは、カエキリアヌスに異議を唱えるべきだと考え、革袋に封印された一束と、封印のない請願書とを私の職務に差し出し、あなたの神威の聖なる尊い宮廷へ送るよう、強く求めた。私は、カエキリアヌスを現在の地位にとどめたまま、彼らの記録を添えて、あなたの威厳がすべてを見分けることができるよう、送ることを取り計らった。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.220.5

5

Transmisi libellos duos, unum in aluta signatum ita: Libellus Ecclesiae catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Majorini. Item alium sine sigillo cohaerentem eidem alutae.

PL 11, 1401D

「私は請願書を二通送った。一つは革袋に封印され、次のように記されていた。『カエキリアヌスの罪状についての公同の教会の請願書。マヨリヌス派によって提出された。』もう一つは、同じ革袋に付けられた、封印のないものである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.220.6

6

Datum die decimo septimo kalendarum Maiarum Carthagine, D. N. Constantino Augusto III consule. Quo recitato,

PL 11, 1402A

「5月朔日の17日前〔4月15日〕、カルタゴで発布。我々の主アウグストゥス・コンスタンティヌスが3回目に執政官であった年。」これが読み上げられると、