諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput XLI 第VII部 第XLI章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1369C · 4 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.41.1

1

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Praesentes sunt, utrique convenimus: locus iste episcopis pene refertus est, mandata recitata atque firmata sunt; non negatur a partibus nostris postulatam esse collationem, ut in ea collatione tandem aliquando vel probent vel probare non potuisse monstrentur, quae solent non nobis, non unicuique nostrum, sed universo orbi christiano objicere crimina: qui Christianus orbis non opinione humana, sed divinis testimoniis et promissus est, et impletur.

PL 11, 1369C

公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「両派とも出席しており、我々は双方とも集まった。この場所は司教たちでほとんど満ちており、委任状は読み上げられ、確認された。協議会が請求されたことは、我々の側から否定されない。その協議会において、ついに彼らは、我々に対してではなく、我々の誰か一人に対してでもなく、全キリスト教世界に突きつけるのを常とする罪を、立証するか、あるいは立証できなかったことが示されるべきである。そのキリスト教世界は、人間の臆見によってではなく、神的な証言によって、約束され、また成就されている。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.41.2

2

Quid? Adhuc nescio qua tergiversatione moratoria ab eis interponuntur qui se episcopos Christi dici volunt?

PL 11, 1369D

「何ということか。なおも、キリストの司教と呼ばれたいと望む者たちによって、何らかの言い逃れの遅延が差し挟まれるのか。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.41.3

3

Exspectatio, non dico hujus civitatis, sed universi pene generis humani suspensa est, aliquid de Ecclesia cupit audire; et nos adhuc forenses formulas discutimus, et miserrime litigamus. Jam advertat nobilitas tua quid agatur.

PL 11, 1369D

「期待は、この町だけでなく、ほとんど全人類の期待が、宙づりになっている。人々は教会について何かを聞くことを切望している。それなのに我々は、なお法廷の定型句を論じ、まことに惨めに争っている。今や、あなたの高貴は、何が行われているかに目を留めよ。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.41.4

4

Jam aliquando nos de hoc negotio amputatis omnibus morulis, adjuvante Deo, liberare dignare. Et alia manu. Recognovi.

PL 11, 1369D

「どうか、この件についてあらゆる遅延を断ち、神の助けにより、ついに我々を解放してほしい。」別の手で:「確認した。」