Gesta collationis Carthaginensis 7.200.1
Emeritus episcopus dixit. Breve suum dicit esse postulatum, breve nostrum debet esse responsum. Omnis actio duas solet suscipere personas, petitoris et e diverso respondentis.
PL 11, 1398D司教エメリトゥスは言った。「彼は、自分の要求は簡潔だと言う。我々の答えも簡潔であるべきである。あらゆる訴訟は、原告と、それに対する答弁者という二つの立場を引き受けるのが常である。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.200.2
Cum haec causa suum ordinem teneat, conflictumque desideret, quid est quod ante principia negotii, quasi quaedam mihi electio ex adversa parte proponitur, ut dicam, utrum criminibus intentatis Caeciliani refrager, atque ab iisdem quae objeceram sileam, an objecta in judicio valeam confirmare?
PL 11, 1398D「この案件がそれ自身の順序を保ち、衝突を求めているというのに、案件の端緒に先立って、あたかも一種の選択が相手方から私に提示されるのは、どういうことか。すなわち、私が、カエキリアヌスに向けて立てた罪状を取り下げて〔refrager は本来「反対する」の意。アウグスティヌスの問い(Receditis a criminibus traditionis?)に応じて、自ら立てた罪状から退くことと取った〕、自分が持ち出したことについて黙るのか、それとも持ち出したことを法廷で確証しうるのかを、言えというのである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.200.3
Memento judicum summe, sicut adsoles, qui sit ordo dicendi. Nemo enim adversum se adstanti dicit: Elige tibi utrum me accusas necne.
PL 11, 1398D「最高の裁判官よ、あなたがいつもそうしているように、語る順序がどのようなものかを思い起こされよ。自分に対して立つ者に向かって、『私を告発するのかしないのか、自分で選べ』などと言う者は、誰もいない。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.200.4
Nemo dicit: Intentaturus es crimen, an nihil mihi in judicio oblaturus es, et intentionibus tuis mutum quoddam silentium imponens, inanis ac sine ratione de tam longinquis regionibus venisse dicaris, cum ad hoc ego adsistam, ut si me ipse dixerit illa dixisse quae graviter ferre aut imperialibus auribus, aut in suo mandato subscripsit, tum demum eligam atque respondeam, utrum velim intentionibus ejusdem secundum prosecutionis suae tenorem legum confirmatione robustus accedere, an me ab hac actione removere.
PL 11, 1398D「誰も言わない、『汝は罪状を立てるのか、それとも法廷で私に何も提出しないのか。汝の告発に一種の物言わぬ沈黙を課して、これほど遠い地方から、空しく、理由もなく来たと言われるのか』などとは。私がここに立つのは、その者自身が、重大なこととして皇帝の耳に伝えるべく、あるいは自らの委任状に署名して述べたあの事柄を〔illa dixisse quae graviter ferre aut imperialibus auribus, aut in suo mandato subscripsit の構文は崩れているらしく、このように解した〕、私が言ったと述べたならば、そのときはじめて私が選び、答える。すなわち、その者の陳述の趣旨に従い、法による確証で力強くなって、その者の告発に臨みたいのか、それともこの訴訟から身を退けたいのか、を。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.200.5
Videt praestantia tua me respondere non posse, cum incertum dixerit, cum nihil tale proposuerit cui debeam revocare responsum. Dico enim eum utrum petitor an responsor stet.
PL 11, 1399A「あなたの卓越は、私が答えることができないと見ている。彼は不確かなことを言い、私が答えを返すべき何ものも提示しなかったからである。私が言うのは、彼が原告として立つのか、答弁者として立つのかということである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.200.6
Ille mihi dicit: Si Caeciliani causam intermiseris, tunc petitor sum; si autem non praetermiseris, necesse est me respondere ad ea quae videntur objecta.
PL 11, 1399A「彼は私にこう言う。『汝がカエキリアヌスの案件を中断するなら、私は原告である。しかし中断しないなら、私は、持ち出されたと見える事柄に答えざるをえない』と。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.200.7
Si times Caeciliani causam, metuisque tibi aliquid objectum, tu proponere, tu instituere actionem in judicio debebis. Adtrahe me et in publicum colloca. Dic me aliquod tibi crimen quod ad aures imperatorias detulisti, per publicam conscientiam commendasse.
PL 11, 1399B「もし汝がカエキリアヌスの案件を恐れ、自分に何かが突きつけられることを恐れるなら、汝こそが提起し、法廷で訴訟を起こさねばなるまい。私を引き出し、公の場に置け。汝が皇帝の耳に伝えた何らかの罪状を、私が公の周知〔per publicam conscientiam の語義は定かでない〕を通じて知らしめたと言え。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.200.8
Cum ego autem de te magis expetam quid audieris, quid me dixisse, quid me insinuasse judiciis intimes, cur metuis, cur vereris actionem istam in judicio firmare?
PL 11, 1399B「しかるに、私のほうこそ、汝が何を聞いたのか、私が何を言ったと汝が通告するのか、私が何を法廷に告げ知らせたと言うのかを、汝に求めているのである。それなのになぜ恐れるのか。なぜその訴えを法廷で確定させることをためらうのか。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.200.9
Nimirum illud attendis, ne petitoris suscipiens personam, eaque in judicium mittis, aut accepta, aut dicta, aut ab aliquo promulgata docere in judicio compellaris.
PL 11, 1399B「汝が気にかけているのは、確かに次のことである。原告の立場を引き受けて、これらを法廷に持ち出す〔底本は mittis(直説法)。mittas の誤りか〕と、受け取られたこと、言われたこと、あるいは誰かによって公表されたことを、法廷で示すよう強いられるのではないか、ということだ。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.200.10
Attende, vir nobilis, in quo statu sit ista causa, cum ego, qui pulsor, petitionem illorum promi in judicium petam, eosque qua possum postulatione deprecor semper ne moratoriis ad negotii cardinem venire minime permittamur.
PL 11, 1399B「高貴なる人よ、この案件がどのような状態にあるかに注意されよ。訴えられている〔pulsor は名詞ではなく pulsare(訴える)の受動一人称と取った〕私が、彼らの請求が法廷に提出されることを求め、できるかぎりの要請をもって、遅延の策によって案件の要点に達することが我々にまったく許されなくなることのないよう、彼らに常に願っているのである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.200.11
Non ergo ex nostra parte est quod adhuc usque nihil de negotio gestum est, cum si personam suam judiciis adstruere voluissent, necesse nos erat objectis illico respondere. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
PL 11, 1399C「したがって、今までのところ案件について何も行われていないのは、我々の側に由来することではない。彼らが自らの立場を法廷において確立しようとしたなら、我々は提起された事柄にただちに答えねばならなかったのである。」別の手で:「司教エメリトゥス、上訴を留保して確認した。」