諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput XCIX 第VII部 第XCIX章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1380D · 7 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.99.1

1

Emeritus episcopus dixit. Puto importunum esse alienam causam velle defendere, et id in medium negotium mittere, quod praeter ruborem non potest unusquisque sine mandato in judicio ventilare.

PL 11, 1380D

司教エメリトゥスは言った。「他人の案件を弁護しようとするのは無礼だと私は思う。また、委任なしには、誰も赤面せずには法廷で論じえないことを、案件の中心に持ち込もうとするのも。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.99.2

2

Possem enim nunc asserere et clamare adversus istos universum orbem reluctari, reniti. Non vobis mandavi, ab hujus cognitionis eventu longe mea posita est conscientia. Ego agnosco victorem.

PL 11, 1380D

「というのも私は今、これらの者に対して、全世界が反対し、抗していると主張して叫ぶこともできよう。〔だが〕私は諸君に委任していない。この審理の結末から、私の良心ははるかに離れている。私は勝者を認める。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.99.3

3

Quicumque justis legitimisque ex causis Christianus fuerit approbatus, ille meus est catholicus, illi hoc nomen imponitur, ille debet sibi hanc regulam vindicare; quamvis ipsa Catholica, quae nunc pro praescriptione partis adversae quasi in fronte quadam rite adversum nos temperari cognoscitur, medium esse debet: et in judicio ita constitui, ut hoc nomen victor accipiat.

PL 11, 1380D

「正当かつ適法な理由によってキリスト教徒と認められる者は誰であれ、その者が私にとっての公同の者であり、その者にこの名が与えられ、その者がこの規範を自らのものとして主張すべきである。もっとも、公同という名そのもの〔Catholica は名称を指すと取った〕は——今、相手方の抗弁のために、いわば前面に掲げられて、我々に対して正規に調整されていると知られるが〔quasi in fronte quadam rite adversum nos temperari の意味は定かでない〕——中立であるべきである。そして、勝者がこの名を受け取るように、法廷において定められるべきである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.99.4

4

Intelligit praestantia tua nihil nobis de peregrinis, nihil nobis de longe positis praejudicare posse, cum inter Afros hoc negotium ventiletur; sed magis hoc exspectari, ut quicumque ex veridica cognitione fuerit superatus, is ab orbe videatur esse rejectus.

PL 11, 1381A

「あなたの卓越は理解している。この案件がアフリカ人のあいだで論じられている以上、異国の者たちについても、遠方にいる者たちについても、我々に不利な先決は何も下しえないことを。むしろ期待されているのは、真実の審理によって打ち負かされた者が、世界から退けられたと見えるようになることである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.99.5

5

Intelligant e diverso venientes propositionibus nostris se respondere debere, ut adstantes aut non adstantes, quid personae gerant dicere non morentur, ut eorum intentionibus respondere valeamus. Et alia manu.

PL 11, 1381A

「反対の側から来る者たちは、我々の提示した主張に自分たちが答えねばならないことを理解せよ。立っていても立っていなくても、どのような立場を担うのかを述べるのを遅らせるな。我々が彼らの告発に答えることができるようにするためである。」別の手で:

Gesta collationis Carthaginensis 7.99.6

6

Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis nostrae, recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quid refertur? Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit.

PL 11, 1381A

「司教エメリトゥス、我々の上訴の効力を留保して、確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「何が持ち出されているのか。」公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。

Gesta collationis Carthaginensis 7.99.7

7

Personas primo die judicii esse firmatas et sequenti etiam die interlocutionis tuae. Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi.) Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Aliud quaesitum est.

PL 11, 1381A

「当事者は、審理の初日に確定され、さらにあなたの中間判決の日にも〔確定された〕。」そして彼が言っていると(別の手で:「確認した。」)、貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「別のことが問われている。」