諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars V, Caput XLVII 第V部 第XLVII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1271B · 5 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 5.47.1

1

Emeritus episcopus dixit. Fidei causa est, quae et sine mandato ipso jure agi potest. Neque enim alibi oculos habet Deus, aut deseruit coelum ne intendat causam suam.

PL 11, 1271B

司教エメリトゥスは言った。「これは信仰の事件であり、委任状がなくとも、法そのものによって取り扱うことができる。神は目を他のところに向けているのではなく、天を捨てて自らの訴えに注意を向けないのでもないからである。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.47.2

2

Quid est quod de mandato, vel de obligatione mandati, de subscriptione, de modo, de formulis, quaeritur?

PL 11, 1271B

「委任状について、また委任の拘束力について、署名について、方式について、書式について、何を問うことがあるのか。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.47.3

3

Quid est quod in hac causa quasi aut refragantis, aut non mandati judicialis sponsio arbitrium flagitat: cum singuli quique propriam causam, et salutis suae negotium gerant, superfluumque sit caeterorum mandatum, cum in uno constet Ecclesiae tota persona?

PL 11, 1271B

「この事件において、あたかも反抗する者であるかのように、あるいは裁判上の委任を受けていない者であるかのように、裁定を求めて法的な保証が要求されるのはなぜか。各人がそれぞれ自分自身の訴えと自らの救いの事柄を行っており、ほかの者たちの委任は余計であって、教会の全人格は一人の中にあることが確かであるのに。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.47.4

4

Advertat, vir nobilis, integritas tua, quam in ista sede jam quodam lumine coruscare cognoscimus, veritatem ita praesidere debere, ut si forensis altercatio jurisque conflictus in medio mittitur, proponatur: sin autem simplex illa veritas qua datur vita, qua renascitur saeculum, qua liberatus est mundus, in hoc judicio spiritali altercatione conquiritur, quaeso, vir sublimis, utrumque proponant et de utroque unum eligant.

PL 11, 1271B

「高貴なる人よ、この席においてすでに一種の光によって輝いていると我々が認めているあなたの清廉が、次のことに留意するように。真理はこのように主宰すべきである。すなわち、法廷の論争や法の衝突が持ち出されるのであれば、それが提示されるのがよい。だが、それによって命が与えられ、それによって世が新たに生まれ、それによって世界が解放された、あの単純な真理が、この審理において霊的な論争によって探究されるのであれば、お願いする、崇高なる人よ、彼らに双方を提示させ、その両方から一つを選ばせよ。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.47.5

5

Aut enim merita juris omittere non possunt, praescriptionemque causarum; aut si de illis sacratissimis legibus, quibus communis reverentia est adhibenda (f. pendemus), patientia ipsas magis amplectar et teneam, et quasi coelestis arae pontificatum adorem semper ac venerer, ut et tibi integro cognitori secundum institutum mentis tuae morisque ordinem certa sit causa judicandi, nec fluctuet judicium tuum, de quo est Deus et populus judicaturus. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

PL 11, 1271C

「というのも、彼らは法の実質〔merita juris。訴えの法的な実体の意と取った〕と、訴訟の抗弁とを捨てることはできないか、あるいは、公共の敬意が払われるべきあの至聖なる諸法については(おそらく「我々は拠っている」)、私はむしろ忍耐をもってそれらを抱き、保ち、天の祭壇の祭司職のように常に崇め敬おう〔本文が崩れているらしく、構文は定かでない。このように解した〕。それは、清廉な裁定者であるあなたにとって、あなたの心の定めと習いの秩序に従い、裁くべき事件が確かなものとなり、あなたの判断が揺らがないようにするためである。その判断について、神と民が裁くことになる。」別の手で:「司教エメリトゥス、確認した。」