諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VI, Caput XXVIII 第VI部 第XXVIII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1356B · 9 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 6.28.1

1

Emeritus episcopus dixit. Si jubes, ad hoc competit mihi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Age. Emeritus episcopus dixit.

PL 11, 1356B

司教エメリトゥスは言った。「お許しいただけるなら、このことは私が述べるのがふさわしい。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「述べよ。」司教エメリトゥスは言った。

Gesta collationis Carthaginensis 6.28.2

2

Sunt quidem humana ingenia ita velocitate sui prompta, ut vel visu vel auditu facile cuncta capiant, quae in eorum notitiam perferuntur.

PL 11, 1356B

「人間の才知には、その敏捷さのゆえに、目で見るにせよ耳で聞くにせよ、自らの知るところに届けられるあらゆることを、容易に捉えるほど機敏なものがある。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.28.3

3

Sed hoc doctis forte aut eruditis viris pro rei ipsius qualitate permissum sit; me autem ad hanc rem minus idoneum esse profiteor.

PL 11, 1356B

「しかし、それはおそらく学識ある人々、あるいは教養ある人々に、事柄そのものの性質に応じて許されることであろう。私自身は、この務めには不向きであると自認する。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.28.4

4

Quis enim levem vocem et facilem sermonem ipso pene apice transeunte, aut sensu retinere aut concipere potest, vir nobilis? cum ad tractatum omnem disceptationemque et verba et sensus et interiora sint negotii pertractanda.

PL 11, 1356B

「軽い声と軽やかな言葉が、その先端をほとんどかすめるようにして過ぎてゆくとき、誰がそれを感覚に留め、あるいは把握することができようか、高貴なる方よ。あらゆる論議と討論のためには、言葉も、意味も、案件の内奥も、じっくりと検討されねばならないのに。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.28.5

5

Ergo cum de scheda legitur, et leves voces aura quodammodo ventilantur, sensus nostri capere et retinere non possunt. Ubi hoc aut cui concessum est? Si hac felicitate ingenii gaudent, non se jactent de arrogantia memoriae suae.

PL 11, 1356B

「それゆえ、紙片から読み上げられ、軽い声がいわば微風にあおられるように散らされるとき、我々の感覚はそれを捉えることも、留めることもできない。これは、どこで、誰に許されているのか。もしこの才知の幸いを喜ぶ者があるなら、自分の記憶の傲慢を誇ってはならない。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.28.6

6

Mihi autem non competit nisi saepius repetere et diuturna lectione edoceri, ut fidem veri [inveniam] et quae dixerim relegam, et quae adversarius objecit advertam.

PL 11, 1356C

「私には、繰り返し読むことと、長い読書によって教えられることのほかは許されない。真実への信頼を得〔底本は「fidem veri」のあとに角括弧で「inveniam」(見いだす)を補う〕、自分が述べたことを読み返し、論敵が反論したことに注意を向けるためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.28.7

7

Intelligis ita rem esse gestorum, ideo memoriae scripturarum per litteras digeruntur, ne sola memoria quae capax esse non potest, oblivione decepta quid gesserit nesciat.

PL 11, 1356C

「あなたは、議事録の事情がそのようなものであることを理解している。記録の記憶が文字によって整理されるのは、記憶だけでは収めきれず、忘却に欺かれて、何が行われたかを知らなくなることのないようにするためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.28.8

8

Neque enim aliter sapientia providente scripturarum notitia monumentisque publicis provisa est, nisi ut ex lectione, quae per silentium forte, aut per longum tempus, aut per ipsorum actuum continuationem minus capi atque minus intelligi potest, et ex lectione et ex ipso assiduo tractatu possit agnosci, quid sit judicio ventilatum.

PL 11, 1356C

「知恵が先を見越して、記録の知識と公の記録を備えたのは、ほかでもない、沈黙のうちに、あるいは長い時間を経て、あるいは議事そのものの連続のために、十分に捉えられず理解されにくくなったことも、読むことと不断の検討そのものによって、裁きにおいて何が論じられたかを知りうるようにするためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.28.9

9

Vides ergo, Vir nobilis, justa nos deposcere, nec per transitum causam debere ventilari, sed editis gestis in notitiam nostram datis, universis pertractatis, causam debere cognoscere. Et alia manu. Ut supra.

PL 11, 1356C

「それゆえ、高貴なる方よ、あなたは理解している。我々が正当なことを求めていること、事柄は通りすがりに論じられてはならず、議事録が公刊されて我々の知るところとなり、すべてが検討されたうえで、事柄を判断すべきであるということを。」別の手で:「上に同じ。」