Gesta collationis Carthaginensis 7.222.1
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ne vobis dicatis patrem in terra, simul audivimus, simul legimus, simul populis praedicamus. Quid de me quaeris utrum sim filius Caeciliani?
PL 11, 1402A公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「『地上で汝らのために〔誰をも〕父と呼ぶな』ということは、我々が共に聞き、共に読み、共に諸民に宣べているところである。私がカエキリアヌスの子であるかどうかを、なぜ私について尋ねるのか。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.222.2
Caecilianus, si innocens fuit, gaudeat de sua innocentia, me congaudente, non in ejus innocentia me spem meam ponente.
PL 11, 1402A「カエキリアヌスが無実の者であったなら、自らの無実を喜べばよい。私もともに喜ぼう。だが私は、その無実に自らの望みを置いてはいない。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.222.3
Si autem nocens fuit, quod fortasse discussa causa vel sic, vel aliter declarabit, sustinuit eum Ecclesia quam teneo, ut a similitudinibus dominicis non recedam, sicut paleam in area, sicut in eisdem pascuis haedos, sicut in eisdem retibus pisces malos; non tamen propter malos nos aut aream dominicam deserere debemus, aut retia dominica nefaria animositate dissensionis abrumpere, et in mare ante tempus littoris prosilire. Et alia manu. Recognovi.
PL 11, 1402A「だがもし有罪であったなら――審理が行われれば、おそらくこうであれ別様であれ明らかになることだが――私が保つ教会は、彼を耐え忍んだのである。主の譬えから離れないために言えば、脱穀場の籾殻として、同じ牧場の山羊として、同じ網の悪い魚として。それでも、悪い者たちのゆえに、我々は主の脱穀場を捨ててはならず、分裂の邪悪な敵意によって主の網を引き裂き、浜辺の時が来る前に海へ飛び込んでもならない。」別の手で:「確認した。」