諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput XX 第VII部 第XX章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1366B · 6 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.20.1

1

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si ad rem judicas pertinere, praestantiae tuae est considerare. Catholicis episcopis vel legatis catholicorum episcororum concessum esse habendam collationem, tenor rescripti imperialis ostendit.

PL 11, 1366B

公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「これが件に関わるとあなたが判断するなら、それを考慮するのはあなたの卓越の務めである。協議が公同の司教たち、あるいは公同の司教たち〔底本の綴りは episcororum。episcoporum と取った〕の使節に認められたことは、皇帝の勅答の趣旨が示している。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.20.2

2

Venimus utrique, hic sumus; et Deus nos disputatores et collatores magis quam litigatores esse praecepit, et nihil aliud voluit Deum timens et Deo serviens clementissimus imperator.

PL 11, 1366B

「我々は双方とも来た。我々はここにいる。神は、我々が訴訟人であるよりも、論ずる者、協議する者であるよう命じ、神を畏れ神に仕えるいとも寛大な皇帝も、それ以外を望まなかった。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.20.3

3

Adstitisse legitimas personas, et confirmata esse mandata primo die conflictus nostri judicavit sublimitas tua. Non interponantur quae ad rem necessaria non sunt.

PL 11, 1366C

「適法な人物が出席し、委任状が確認されたことを、我々の対決の初日に、あなたの崇高は判断した。件に必要でないものを挟んではならない。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.20.4

4

Ecclesia est quam asserimus testimoniis scripturarum divinarum, omnibus nota, in monte, sicut scriptum est, altissimo constituta, ad quam veniunt omnes gentes. Si est aliquid contra istam Ecclesiam quod dicatur, jam dicatur, et nullae morae interponantur.

PL 11, 1366C

「我々が主張するのは教会であり、それは神の聖書の証言により、すべての者に知られ、書かれているとおり、いと高き山に据えられ、すべての国々がそこへ来る教会である。もしこの教会に対して言うべきことがあるなら、今すぐ言え。何の引き延ばしも挟むな。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.20.5

5

Si nihil est quod dicatur, cedat veritati, qui suam criminationem affirmare et ostendere et probare hominibus non potest. Quamdiu ista tanta populi exspectatio suspensa est?

PL 11, 1366C

「もし言うべきことが何もないなら、自らの非難を確かめ、示し、人々に証明することのできない者は、真理に譲れ。この大いなる民の期待は、いつまで宙に浮いたままなのか。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.20.6

6

De anima sua omnes cogitant, et nos moratorias praescriptiones ad hoc interponimus, ut ad finem cognoscendae veritatis numquam veniatur. Et alia manu. Recognovi.

PL 11, 1366C

「すべての者は自分の魂のことを思っている。それなのに我々は、真理を知る終わりに決して至らないよう、引き延ばしの抗弁を挟んでいるのだ。」別の手で:「確認した。」